Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)

1525

[2.] Alia Vestra Sanctitas partim ex litteris regiis et domino Francisco Marsupino, partim ex litteris domini baronis2 intelliget. Hoc volui etiam litteris meis significare huius rei, pro qua maiestas regia ad Vestram Sanctitatem scribit, conficiendae maies- tatem eius cupidissimam esse.3 Ego vero cum nihil dubitem Vestram Sanctitatem 10 desiderio maiestatis regiae sponte satisfacturam, vel iam potius satisfecisse, non est, quod de hoc plura scribam. Illud visum est Vestrae Sanctitati in memoriam reducere suplicasse me Vestrae Sanctitati baronis nomine, ut quando pileus in Hungáriám mit­tendus esset, ad eius manus mitteretur. Cupit id baro honoris potius sui, et amicitiae illius de quo agitur, quam alicuius sui commodi causa. Supplico igitur Vestrae Beati- 15 tudini tam meo, quam baronis nomine, dignetur in hoc preces utriusque nostrum exau­dire et pileum ipsum, si mitti contigerit, per hunc nuntium seu cursorem regium ad baronem mittere, poterit huic ipsi tuto consignari, et eum fideliter deferet. [3.] Pro tanta gratia et benignitate Vestrae in me Sanctitatis quantam ex litteris domini Carpentratensis4 facile intellexi, ago Vestrae Sanctitati gratias immortales, 20 daturus operam totis viribus, dum vivam, ut referre etiam saltem in parte fidelibus obsequiis possim. Memor ero, Clementissime Pater, in perpetuum sanctissimorum praeceptorum Vestrae Sanctitatis, quae mihi a se discedenti dedit. Memor etiam sen­tentiae vivae vocis oraculo Vestrae Sanctitatis in me in utramque partem latae, sive bene, seu (quod Deus avertat) perperam servirem ei ad cuius obsequia a Sanctissimo 25 Christi Vicario mittebar. Quae cum ego nostro Abstemio5 in primo meo ex Urbe reditu6 narrarem non potuit senex integerrimus et Tuae Sanctitatis observandissimus lacrimas praegaudio continere, considerans Sanctitatem Tuam tantam de filio communi (nam et ipse regem filium sibi iure educationis vendicat) curam et sollicitudinem habere. Ves­trae Sanctitati, ut Domino Meo Clementissimo humillime supplico, dignetur me sua 30 solita gratia prosequi. Quam Deus Optimus Maximus quam diutissime felicem et inco­lumem conservet. In cuius gratiam me et mea servitia rursus humillime commendo. Ex Buda ultima Novembris MDXXV. Eiusdem Vestrae Sanctitatis humillimus servulus 35 Stephanus Brodericus 2 See Burgio’s reports on 30 November 1525 and 1 December. Magyamrszági pápai követek jelentései... 286-293. ■' See the letters by Louis II to the Pope and Jacopo Sadoleto dated 30 November regarding the appointment of Szálkái. Compare: Tiiiíinlír Augustin, Vetera monumenta Slavorum meridionalium... 589. 4 Jacopo Sadoleto (1477-1547), prominent Humanist, poet, theologian, papal secretary under Leo X (1513-1521). Bishop of Carpentras (France) between 1517-1544, Cardinal from 1536. Salviati’s letter men­tioned is unknown. 5 János Bornemisza. 6 In July 1524. 127

Next

/
Oldalképek
Tartalom