Hajnal István: Az 1642. évi meghiúsult országgyűlés időszaka (Budapest, 1930)
Iratok
iudicio, a priori opinione mea dimoveri non possum, quod nimirum modernus hic apparátus Turcicus non recuperationem Aszak respiciat, cum impar sit istius viribus, sed malum nostrum, certum est enim congregari Turcas ad Budám ex partibus Syrmiensibus, Bossnensibus et Herchegoviensibus, ac ipsis etiam confiniis quibus ex locis perfacile fg milites insurgere possunt, ubi iam castra poni coepta sunt, tentoriis etiam castrensibus ad quinquaginta vei sexaginta iam in iis Budensibus campis extensis et affixis, quod certe non pro sui defensa saltem faciunt, neque hoc sibi quispiam persuadeat, cum sciant intime modernas distractiones Maiestatis Vestrae Sacratissimae, ac ad amussim nostras quoque dispositiones et vires noverint. Verum aliquid offensivae hostilitatis subesse debet. Quod ipsum princeps quoque Transylvaniae sibi persuasisse videtur, ut insinuai dicto domino Kornis, quemadmodum videbit benigne Maiestas Vestra Sacratissima ex translatione literarum eiusdem. Nos vero nullas praeparationes habemus, confinia ipsa ruinosa, desolata et immunita sunt, nec mille illi equites, de quibus benigne mandare dignata est Maiestas Vestra Sacratissima, conducti sunt, neque pro insurrectione ulla dispositio facta est. Unde cum humili veniae petitioné scribo Maiestati Vestrae Sacratissimae, ut nisi huic regno Maiestatis Vestrae Sacratissimae tempestive provideatur, vereor valde ne improvisi mox adoriamur et obruamur. Quapropter cum ex ruina istius regni vicinorum quoque regnorum et provinciarum ac totius Christianitatis maximum futurum sit malum, sic saltem incertae aleae exponendum consultum non censeo, sed tum confinia ipsa, praesertim antemontana, quae civitates etiam montanas defendunt, reformanda et bene munienda essent ; tum etiam mille equites (si eo numero, ut bandérium regium, quod ex duobus millibus constai, adaequaret, conduci non possent) iuxta benignam Maiestatis Vestrae Sacratissimae resolutionem, bono aliquo medio conduci deberent, in quibus conducendis, nisi alia efficaciora adhibeantur media, eo ut coeptum est modo, nunquam conducentur. Tum vero ipsimet regnicolae, iuxta regni constitutiones insurgere, ac in opportunum aliquem locum, ut videbitur, in castra collocari deberent, mandante id benigniter Maiestate Vestra Sacratissima. Quorum insurrectio, etiam si maturaretur, et iam publicatorias Maiestas Vestra Sacratissima subscripsisset, attamen sex septimanarum spatium