Hajnal István: Az 1642. évi meghiúsult országgyűlés időszaka (Budapest, 1930)

Iratok

comite Paulo Palffi, et Suae Mattis consiliario aulico bellico domino Gerhardo a Questenberg, Viennae celebratae, huc periata fuisset, eodemque tempore literae domini Pauli Palffi, ratione conducen­dorum mille equitum huc pervenissent, quod ipsa camera Suae Mattis aulica hic existens, magnitudine rei pensitata, totam rei seriem, uti summe necessarium, judicavit, Suae Sacratissimae Matti confestim humillime repraesentavit, et cum Sua Matas, omnem curam suam paterne eo intendat, ut crescente rumore de armis Turcarum Hungáriám versus convertendis, confiniis regni illius Hungáriáé omnibus modis debite ac tempestive provisum sit. Ideo sese in hunc modum, ut in sequentibus dicetur, benigniter resolvit, hancque suam benignissimam resolutionem inclytae can­cellariae Hungaricae ideo fusius explicari iussit, ut inde insinuatio singulorum ad dominum regni Hungáriáé palatinum commodius expedire possit. Quantum itaque mille equites attinet, uti memoratus domi­nus comes Palffi perscripsit, ad eorum conductionem pro primo sive uno mense pecuniae jam sunt in promptu, cum vero unum sive primum mensem solvere non sufficiat, verum etiam qualiter et unde in posterum hi mille equites intertenendi sint, cogitandum sit, si quidem nihil alias certius, quam quod finito primo mense statim rursus dilapsuri essent. Ideo Sua Matas camerae aulicae Viennensi commisit, quatenus una cum praefatis domino Palffi et domino a Questemberg deliberet, qualiter et in quem modum ulterior intertentio ex dica, subsidio annonario aut alio quocunque extraordinario medio ibi in regno Hungáriáé depromi ac suppedi­tari possit, et quem modum sive medium in hunc finem adinvene­rint, et apprehendendum judicaverint, ut hoc ipsum domino palatino, mediante camerae aulicae consiliario, domino Joachimo Pfundner, cui alias a Sua Matte inspectio confiniorum commissa iam est, quantocyus communicent, tandem hac in parte id fiat, ut praelibatis mille equitibus, de ulteriore intertentione debite prospectum sit, ac ne secus facto eos denuo collabi ac diffugere contingat. Secundo Sua Sacratissima Matas nihil magis desiderai, quam ut confiniariis solutionem jam statim actualiter praestare posset, et licet quidem praesertim quantum ad solutionem antemontanam requiritur, propediem sufficiens panni quantitas in promptu erit, nisi iam defacto est, nihilominus remanet adhuc difficultas propter

Next

/
Oldalképek
Tartalom