Hajnal István: Az 1642. évi meghiúsult országgyűlés időszaka (Budapest, 1930)
Iratok
engednék, de tálam azomban megh hozza Isten ő Főlségétis, ki ha ugy lenne kérem kgdet, légien jelen, minthogy szoktuk mondani, hogy vérségis a komaság. 1 12. Regensburg, 1641 ápr. 3. III. Ferdinánd a nádorhoz. ígéret a bányavégek fizetésére; a hadfogadás siettetése; országgyűlés a regensburgi gyűlés befejezte után. (Est. lt. 1. I.) köt. 11. — Eredeti.) Ferdinandus Tertius [stb.J. Specatabilis et Magnifice fidelis nobis syncere dilecte. Iis, quae fidelitas vestra tum literis de dato decima octava proxime evoluti mensis Mártii ad nos datis, 2 tum vero medio cancellarii nostri, 3 de nonnullis publici boni statum et permansionem regni huius nostri Hungáriáé concernentibus rebus, uberius Maitti nostrae intimari repraesentarique voluit, clementer intellectis, grata nobis accidit synceri studii et industriae vestrae in patriae conservationem deciara tio. Quam deinceps quoque pari dexteritate continuari ad defensionem praesertim civitatum montanarum benigne cupimus ac desideramus. Non praetermittentes nos quoque tam de solutione confiniariorum antemontanorum quantocyus provideri, quam etiam conductionem mille equitum, de qua novam denuo commissionem ad fidelem nostrum comitem Paulum Palffy et cameram dedimus, neque in mediis conductioni eiusmodi ulterior difficultas apparere videtur, accelerari facere, ac alia in defensionem regni tempestive adhiberi clementer curare. Quantum porro ad comitiorum regni celebrationem attinet, propositum habemus confectis hic Dei beneficio, prospere negotiis, eam quoque indicere, quatenus desiderio comitatuum et statuum regni hoc quoque pacto satisfactio impendatur. Reliqua etiam fidelitas vestra ex literis praefati cancellarii nostri intellectura 1 Kanc. előterjesztés ez iratról : 15. sz. 2 Nem találtuk. 3 L. 8. számot.