Hajnal István: Az 1642. évi meghiúsult országgyűlés időszaka (Budapest, 1930)

Iratok

majorem partém illius tractus Casso viae vicini sese ultro Turcis subjecisse, reliquum quod superest, hoc ipsum propediem facturum, dictoque suo comitatus minime esse audientes et ea, quae tempore installationis suae promiserunt, non praestare, inter se quoque scribi non potest, quam discordes sint et in quanta confusione periculoque proximo versentur. Aliqui enim comitatus suas gentes in Zerench, ubi nulla est necessitas, intertenent. Alii suos in Inanch collocaverunt, antea communi voluntate Georgium Kun toti militiae capitaneum praefecerant, Cassoviae modo alii muta­tam gerunt mentem et alium quempiam illis praeficere nituntur. Ex qua deformi ipsorum confusione et discordia nisi divina pro­videntia singulariter a verterit, brevi nonnisi ruinam illi patriae timeri posse. Quapropter non videre se alium modum, quo tam periculosae ipsorum dissensioni obviam eatur, nisi Suattas clemen­ter annuat, ut ex quolibet comitatu duos Cassoviam accersere [fölötte: vocare] et cum illis de communi patriae salute ac defen­sione certe quippiam concludere possit, [ex benigna annuentia Suaettis]. Alioquin infallibiliter ob omnimodam Turcis subjectio­nem, praesentissimam et ultimam illi patriae ruinam impendere. Supplicare itaque Suaetti de his omnibus mature et quantocyus providere, militum stipendia ex camera Cassoviensi, in qua suffi­ciens pro praesenti rerum statu pecunia, dummodo erogetur, non deest, volvi facere dignetur. Sibi etiam de salario aliis generalibus dari solito eoque certo ex camera Cassoviensi quotannis pendendo prospiciatur. Opinio. De eiusmodi inter comitatenses confusione ac discor­dia componenda posset ulterius, si ita benigne Suaetti videre­tur, cum dno archiepiscopo Strigoniensi et palatino <et forte nonnullis aliis consiliariis> a in praesentia dni cancellarii con­sultari et potissimum de eo, an iuxta petitionem dni generális admitti debeat, ut Cassoviae comitatus per suos delegatos con­veniant, cum tales conventus raro bonos fructus generare soleant, prout non ita pridem experti sumus, comitatus siquidem relictis fere iis, quae conservationem ipsorum concernebant, de negotio religionis ac templis querelas ad Suam Mattem molestas ac prorsus importunas, missis eo proposito in aulam internunciis suis ac legatis composuerunt. Ut solutio confiniariis impendatur, jam a * A zárójelben foglaltak utólag beszúrva.

Next

/
Oldalképek
Tartalom