Mikó Gábor: Egy levéltár régmúltja. A Zarka család középkori okiratai - Subsidia ad historiam medii aevi Hungáriáé inquirendam 15. (Budapest, 2023)

Oklevéltár - 24 1397. május 13. Buda

84 Egy levéltár régmúltja to Nicolao dicto Zarka pro centum marcis denariorum latorum Wyennensium per decem pensas computando vendidisset, secunda siquidem earundem feria quarta proxima post dominicam letare, in anno Domini millesimo CCCmo nonagesimo sexto emanata200 declarabat, quod nobilis domina Susanna no ­minata, condam relicta Petri, filii Sandor de Nygwan, filia videlicet Demetry de Gyuro, nunc vero consors Nicolai filii Philippi de Welche ac Petrus filius eiusdem nobilis domine a prefato Petro genitus, eorum ac nobilium puellarum Susanna et Clara vocatarum filiarum dicte nobilis domine a prescripto Nicolao genitarum in personis, quarum onus et gravamen per omnia super se assump­sissent, similiter annotato Nicolao dicto Zarka universas ipsorum porciones possessionarias in dicta Nygwan, alio nomine Kysfalu, Karakó et Balenthfelde intra metas possessionis Nyguan adiacentes pro septuaginta et uno talentis seu libris promptorum denariorum latorum Viennensium per sex pensas compu­tando tradidissent et vendidissent, supplicans idem Nicolaus nostro culmini prece subiectiva, ut easdem litteras ratas, gratas et acceptas habendo litterisque nostris patentibus transscribi et transsumpmi, ac easdem approbare, ratificare, et pro eodem ac suis heredibus, posteritatibus universis perpetuo valituras an­nuere, necnon huiusmodi vendicioni et empcioni possessionariarum nostrum regium consensum pariter et assensum adhibere dignaremur, quarum prim? tenor talis est. (A káptalan 1397. ápr. 24-i oklevelét lásd 23. sz.) Secunde vero series sequitur esse talis. (A káptalan 1396. márc. 15 -i oklevelét lásd 19. sz.) Nos igitur iustis et iuri consonis supplicacionibus prefati Nicolai dicti Zarka favorabiliter inclinati prefatas litteras privilegiales non abrasas, non cancellatas, nec in aliqua sui parte viciatas, sed omni prorsus suspicionis vicio carentes ac­ceptamus, approbamus et ratificamus, et quantum eedem rite et racionabiliter sunt emanate, ipsi Nicolao et suis heredibus heredumque suorum successoribus perpetuo valituras annuimus premisse possessionariarum vendicioni et emp­cioni nostrum regium consensum adhibendo et assensum absque preiudicio iuris alieni harum nostrarum testimonio litterarum, quas, dum nobis in specie fuerint reportate, in formam nostri privilegii redigi faciemus pro eodem. Da­tum Bude, octavo die festi beati Iohannis ante portam Latinam, anno Domini Mmo CCCmo nonagesimo septimo. 200 1396. márc. 15. a így az oklevélben; helyesen: prime.

Next

/
Oldalképek
Tartalom