Mikó Gábor: Egy levéltár régmúltja. A Zarka család középkori okiratai - Subsidia ad historiam medii aevi Hungáriáé inquirendam 15. (Budapest, 2023)

Oklevéltár - 10 1330. június 5.

66 Egy levéltár régmúltja prenotatis Mychaele, Gyüké et Stephano filiis Dyonisii, Dyonisio, Adriano et Ladislao filiis Alexandri perpetuo possidendam nullo penitus contradictore existente, cuius quidem possessionis metarum cursus hoc ordine distinctos re­tulerunt, quod prima meta incipit in quadam via iuxta vicinitatem Martini filii Danielis de Kuchk, ubi sunt due mete terree, una nova, alia antiqua, de quibus directe tendit versus aquilonem transeundo unam metam antiquam, aliam novam, pervenit ad duas metas antiquas ad vicinitatem possessionis Georgii filii Alexandri Kuchk vocate, et iuxta eandem terram Georgii similiter ad aquilonem transeundo currit usque ad terram Kapolnafelde vocatam, ad tres metas angulares, quarum una est antiqua, due vero sunt nove, que ad oc­cidentem prescripto Georgio de Kuchk, ad aquilonem terram Kapulnafeulde, ad meridiem et orientem ipsam possessionem Baldafeulde vocatam separant et distinguunt, de quibus quidem tribus metis directe tendit ad orientem, perve­nit ad unam viam, iuxta quam sunt due, nova et antiqua, in qua quidem via iuxta terram Kapolnafeulde, que est ab occidente, currit ad aquilonem, et iuxta ipsam capellam transeundo secus unum monticulum ad partem orientalem flectendo cadit in medium prati lutosi, et in medio eiusdem prati ad partem orientis tendendo terram Kapolna ad aquilonem, terram Boldafeulde ad meri­diem separando longe eundo currit usque ad metam possessionis Nicolai filii Adriani, Bukud vocate, ubi sunt mete angulares, relinquendo terram capelle iungitur terre Bukud, transeundo aliquas metas versus meridiem pervenit ad unam viam graminosam ad duas metas antiquas, de quibus duabus metis ver­sus meridiem pervenit ad unam magnam viam, quab itur de Bukud in Kuchk, ubi sunt due mete, et per eandem viam magnam longe eundo versus Kuchk salit versus occidentem ad unam metam lapideam inter Kuchk et Boldafeulde positam, et ad eandem partem currit ad duas metas, novam et antiquam, ter­ram Boldefeulde ad aquilonem, terram vero Kuchk ad meridiem separantes, de quibus cadit in unam viam, que versus occidentem in medio metarum, scilicet ubi ipsa via circulatur, cum metis circumdatur, currit ad locum principalem, ibique terminatur. Datum tercia feria post octavas Penthecostes, anno Domini Mmo CCCmo tricesimo. a Kiegészítve a Batthyány-féle példányból. Fejér kiadásában: distinguitur. b így az oklevélben, helyesen: que.

Next

/
Oldalképek
Tartalom