Mikó Gábor: Egy levéltár régmúltja. A Zarka család középkori okiratai - Subsidia ad historiam medii aevi Hungáriáé inquirendam 15. (Budapest, 2023)

Oklevéltár - 3 1313. február 18.

48 Egy levéltár régmúltja Onchc de genere Laurente tempore ipsius comitis Ochuz illi et post decessum illius, patris sui, ipsi magistro lohanni in puericia eius et necessitatibus univer­sis in discriminosis temporibus usque ad gagesa adolescencie eius iam semper fortune casibus se committere non pigritando, non formidando inpensis, licet eciam idem plura mereretur, tamen et aliqualem recompensacionem servicio­­rum ipsius comitis Iohannis unam possessionem Zygety vocatam in comita­tu Zaladiensi inter Novam Curiam, Gelse et Bogata existentem, cum insula ceterisque utilitatibus et pertinendis suis universis a magistro Stephano filio Hoholdi prefato comiti Ochuz in concambio devolutam radoné eciam proxi­mitatis favorabili cum dileccione dedit, donavit et contulit prescripto comiti lohanni personaliter astanti in filios filiorum iure perpetuo et irrevocabiliter possidendam, cuius quidem terre meta incipit prima in silva, ubi sunt distinc­­ciones metarum eiusdem terre a terris Bogota et Geisa in capite cuiusdam vallis, a meridionali parte ipsius vallis in uno dorso, et sic in eodem dorso per viam directe versus meridiem tendendo usque ad metas Nove Curie sunt multe mete terre plane et subtus ilices, mete autem angulares, scilicet quatuor Nove Cu­­rie, Bogata et ipsius terre Zygety ostendunt flecti versus occidentem directe in virgulto, ubi sunt duo mete terree et una magna arbor ilicis Akaztofa dicta iux­­ta magnam viam salicum, ipsam magnam viam sic directe versus occidentem pervenitque ad unam magnam arborem ilicis, postea ad aliam, et sic directe ad occidentem incidit in fluvium Kanysa, flectiturque per maiorem meatum ip­sius fluvii ad aquilonem, et sic tendendo per meatum ipsius fluvii retro insulam memoratam ab occidente, adhuc ad aquilonem satis longe tendendo perveniet directe, ubi cernitur ad orientem prima meta, hic autem iuxta fluvium Kanysa exeunte sunt quatuor mete terree, et abhinc itur ad magnam viam, saltandoque illam viam perveniet in terra arabili ad unam terream metam, et abhinc sic directe ad orientem perveniet ad priores metas, ibique terminatur. In cuius rei memoriam stabilitatemque perpetuam presentes concessimus litteras nostro sigillo communitas. Datum in dominica exsurge, anno dominice incarnacionis millesimo CCCmo decimo tercio. így, ellenben a szabályos alak: gades, vö. LLMAeH IV. 181.

Next

/
Oldalképek
Tartalom