Mikó Gábor: Egy levéltár régmúltja. A Zarka család középkori okiratai - Subsidia ad historiam medii aevi Hungáriáé inquirendam 15. (Budapest, 2023)
Oklevéltár - 42 1422. január 3.
116 Egy levéltár régmúltja 42 1422. január 3. A vasvári káptalan Zsigmond királynak jelenti, hogy 1421. nov. 18-i parancsának megfelelően Unyani János királyi emberrel maguk közül Miklós karbeli klerikust küldték ki, akik 1421. dec. 23-án Rádóc birtokon az iktatást végrehajtották. Eredeti példánya lappang. Hajnóczy készítette másolata: DF 286775., p. 351. Ed.: —; Reg.: —. Nos capitulum ecclesie Castriferrei memorie commendantes tenore presencium significamus, quibus expedit, universis, quod nos litteras statutorias serenissimi et magnifici principis domini Sigismundi, Dei gracia Romanorum regis sem per augustus ac Hungarie, Bohemie etc. regis nostri sumpma cum obediencia recepimus hunc tenorem continentes. (Zsigmond király 1421. nov. 18-i oklevelét lásd 41. sz. alatt. ) Nos enim preceptis ipsius domini nostri regis in omnibus obedire fideliter cupientes, ut tenemur, unacum prefato Iohanne de Unyan, homine eiusdem nostrum hominem Nicolaum, chori ecclesie nostre clericum ad premissa peragenda nostro pro testimonio transmisimus fidedignum, qui tandem ad nos reversi nobis uniformiter retulerunt, quod ipsi tercio die festi beati Thome apostoli proxime preteriti ad faciem premisse porcionis possessionarie in predicta possessione Raduch vocata habite vicinis et commetaneis eiusdem universis inibi legittime convocatis et presentibus accendendo prefatas nobilem dominam Ursulam ac Katherinam puellam, necnon lacobum filium et Elizabet filiam dicti Andree in dominium eiusdem introducendo eandem eisdem cum omnibus suis utilitatibus premisso iure impignoraticio ipsis incumbenti possidendum, utendum, tenendum et habendum statuissent nemine protunc in facie eiusdem, nec nunc coram nobis contradictore existente et apparente. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam presentes litteras nostras privilegiales pendenti sigillo nostro consignatas eisdem duximus concedendas. Datum duodecimo die introduccionis et statucionis predictorum, anno Domini millesimo CCCCmo vigesimo secundo, honorabili viro domino Blasio preposito, viris discretis magistro Nicolao cantore, Stephano custode, decanatu vacante ceterisque canonicis ecclesie nostre existentibus. [Descriptum ex originali membranaceo M(ichaelis) Z(arka) et collatum 13. Dec. (1)787. Notandum: sigillum iam non aderat.]