Mikó Gábor: Egy levéltár régmúltja. A Zarka család középkori okiratai - Subsidia ad historiam medii aevi Hungáriáé inquirendam 15. (Budapest, 2023)

Oklevéltár - 41 1421. november 18. Buda

114 Egy levéltár régmúltja suos supranominatos pleno iure transtulissetg, ac pro eisdem et ipsorum here­dibus, quoad dictam porcionem possessionariam Rekefalva vocatam perpetuo suffragari petivissent, et ideo ipsi directam et equalem medietatem predicte por­­cionis possessionarie Zekefalva vocate, quam nunc apud manus alienas habi­tam idem Clemens prepositus recuperare assumpsit, una cum omnibus iuribus ipsorum possessionariis eosdem in dicta Molnar quomodolibet concernentibus vel concernere debentibus eiusdemque medietatis porcionis Zekefalva vocate pertinendis universis Clementi preposito, Stephano, Georgio et Dominico fra­tribus suis prenominatis ipsorumque successoribus in perpetuum dedissent et contulissent, [i]mo idem Nicolaus nominibus et modis, quibus supra, dedit et perpetuavit coram nobis eo modo, quod quicunque reliquam medietatem an­notate porcionis eorum possessionarie ipsis remanentem vendere vel aliqualiter alienare voluerint, tantum ipsis Clementi preposito et fratribus suis ac eorum heredibus id facere possint. Voluerunt eciam ambe partes prenotate, quod si quam earundem heredibus deficere contingeret, extunc porcio huiusmodi par­tis deficientis in dicta porcione possessionaria Rekefalva vocata ac iuribus et utilitatibus ad eandem pertinentibus habita ad heredes partis superstites haben­tis integraliter devolvatur harum litterarum nostrarum testimonio mediante, qu[.........]h sigillo nostro maiori, quo ut rex Hungarie utimur, fecimus consig­nari. Datum in Visegrad, in festo beati Martini episcopi et confessoris, anno domini millesimo quadringentesimo quindecimo, regnorum autem nostrorum anno Hungarie etc. vigesimo octavo, Romanorum vero quinto. [L. S. in dorso adhaerentis, cuius tamen tantum aliquot voces adhuc supersunt, reliquis cum cera iam decidentibus. — Descriptum ex originali papyraceo M(i­­chaelis) Sz(arka) et collatum 2. Dec. (1)787, Günsii.J a A margón: vel Boda vel Buda. b A margón: non scivi legere. c A margón: vel Jak. d A margón: dubie scriptum. e A margón: dubie scriptum f A margón: dubie scriptum. g így a másolatban; helyesen: transtulissent. h A margón: lacerum erat. 41 1421. november 18. - Buda Zsigmond király a vasvári káptalant utasítja, hogy mivel Rádóci Öles Jakab leá­nyai: Orsolya — aki Nárai András felesége — és Katalin, továbbá András fia: Jakab és leánya: Erzsébet az őket zálog jogán megillető rádóci birtokrészbe be akarnak

Next

/
Oldalképek
Tartalom