C. Tóth Norbert: Az esztergomi székeskáptalan a 15. században III. rész. Az ún. 1397. évi esztergomi székeskáptalani egyházlátogatási jegyzőkönyv - Subsidia ad historiam medii aevi Hungariae inquirendam 13. (Budapest, 2021)

Az egyházlátogatási jegyzőkönyvet tartalmazó kötet anyaga(esküminták, vizitáció, rendelkezések, határozatok, oklevelek)

234 IV Az esztergomi székeskáptalan „úgynevezett 1397. évi egyházlátogatási... 1 5 10 15 20 25 30 35 40 cipere sub debito numero atque computo, et tandem inter dominos de capi ­tulo, ut moris est, dividere et unicuique portionaliter distribuere et eisdem reddere sive remittere. Caveat autem ne propriam aut alterius cuiuscunque monetam sive peccu­­niam malam, falsam aut antiquam, peccunie capituli, per eum modo pre­­misso dividende sive distribuende immisceat, de quo sua conscientia one­rabitur, et alias penabitur pro arbitrio capituli, si id constare poterit. Item quod numerum personarum et summam peccuniarum in qualibet divisione et etiam locationes et terminos solutionum in registro capituli fi­deliter conscribat. (fol. 38v [pag. 82.]) Item si aliqui conductores vel administratores proventuum capituli, neg­­ligentes in solvendo extiterint et terminos solutionis preterierint, a talibus debita ipsius capituli, sive in peccunia, sive in frumento, cum pena in con­ventione adiecta recuperare et rehabere, expensis et laboribus suis tenetur. Item si quispiam ex dominis de capitulo ipsi capitulo debitor ex quocunque modo extiterit, ipse divisor de proventibus talis debitoris cum pena, ad quam, si aliquo casu se obligavit, exigere et recipere et pro communitate conservare tenetur. Divisor propria auctoritate portionem cuiuspiam retinere non debet Item ut discordie et lites inter fratres de capitulo sedentur, ordinatum est, ut siquis ex dominis de capitulo alterum sibi debitorem dixerit et diviso­rem requisiverit, ut portionem talis debitoris retineat aut arestet, in tali casu divisor portionem talis debitoris retinere aut arestare non valeat, nisi hoc coram capitulo evidenter probatum fuerit. Et tunc divisor ad capituli com­missionem portionem talis debitoris tamdiu reservare tenetur, quousque ipsi creditori ad plenum satisfactum fuerit. Pena divisori iniuriantium Item frequenter contingit, quod quidam impatientes divisorem verbis pro­vocativis, inhonestis et etiam iniuriosis afficiunt, propter que ipse divisor interdum officium suum dimittere solet propter iniuriam sibi illatam, igitur statutum est et ordinatum, quod nullus ex dominis de capitulo quacunque dignitate prefulgeat, divisorem ratione et pretextu divisionis facte, aut etiam aliter qualitercunque propria auctoritate aut motu redarguere, provo­care, infamare aut sibi verba inhonesta et iniuriosa dicere aut sibi detrahere audeat, sub pena unius marce denariorum gravis ponderis irremissibiliter exigendorum. Sed si quis fuerit, qui illi aliquid imputare aut obicere volue­rit, talis in capitulo contra illum publice dicat et proponat actionem suam, ubi si ipse divisor culpabilis reperietur, per ipsos dominos de capitulo suffi­cienter punietur.

Next

/
Oldalképek
Tartalom