C. Tóth Norbert: Az esztergomi székeskáptalan a 15. században III. rész. Az ún. 1397. évi esztergomi székeskáptalani egyházlátogatási jegyzőkönyv - Subsidia ad historiam medii aevi Hungariae inquirendam 13. (Budapest, 2021)

Az egyházlátogatási jegyzőkönyvet tartalmazó kötet anyaga(esküminták, vizitáció, rendelkezések, határozatok, oklevelek)

Az egyházlátogatási jegyzőkönyvet tartalmazó kötet anyaga 181 randa. Nam ad ipsius officium spectat et pertinet, ut primus in omnibus 1 horis intersit, item videre et respicere, si hore canonice, diurne videlicet et nocturne et alie, que de consuetudine in ipsa ecclesia peragi solent, debite et regulariter ac horis debitis dicantur et peragantur per succentorem et prebendarios ac alios ministros ecclesie. Et si que viderit non debito modo 5 vel negligenter peragi, ipsius est emendare et corrigere, tam succentorem, quam etiam prebendarios et alios ministros, pie tamen (fol. 16r [pag. 37.]) et rationabiliter, ubi autem non valeret eos emendare, quia non curarent eum, tunc referre debet domino prelato vel eius vicario, aut dominis de capitulo, qui potestate ipsorum illos emendare et corrigere tenebuntur. 10 Item, si ipse cantor non est sufficiens in cantu vel non vult regere chorum, extunc debet tenere unum succentorem, qui sit sufficiens ad regendum chorum et hunc debet primum presentare domino prelato, deinde dominis de capitulo in loco capitulari et debet sibi providere de salario, prout con­suetum est, aut superinde cum eo concordare poterit. 15 Item ipse cantor per se vel suum succentorem habet examinare ordinandos in cantu et accentu cum dominis vicario et lectore aut sublectore. Officium succentoris 20 Item succentor cantori debet facere reverentiam, tanquam suo maiori et su­periori. Item ipse succentor disponere debet et dirigere processionem cum sublectore pariter. Item tenetur scribere tabulam pro ministris omni die sabbati et maxime diebus solennibus et huiusmodi tabulam scriptam po­nere circa chorum in loco consueto, hora misse, in vigilia illius festivitatis 25 ita, quod ibidem scripti perlegentes tabulam sciant, ad que ministeria sive servitia tenentur. Item defectus in choro in accentibus et divinis officiis corrigere et supplere debet in ministris, ornamentis, luminaribus et aliis, que ad cultum divinum et officium necessaria sunt, et ab illis, per quos defectus fuerint commissi, 30 mulctam exigere in statutis denotatam. Item omnia, que in sacerdotum et aliorum ministrorum constant, diligenter providere taliter, quod defectus et scandalum in divino officio non proveniat. Item ad cantorem vel suc­centorem spectat installatio prepositi, lectoris et aliorum dominorum sive canonicorum aut dignitatum denuo recipientium. 35 Item ipse succentor habet regere scolares in musica seu cantu, quibuslibet scilicet feriis sextis et sabbatis et vigiliis solennitatum proprias habentium historias ac una septimana ante nativitatem Christi et alia ante resurrec­tionem, et quo die cantat in scolis, illo die habet iurisdictionem corrigendi scolares correctione dignos, quantum ad cantum, moderate tamen et sine 40 scandalo, ut ad studendum eos provocet, et non ad aufugiendum. Item campanator habet pulsare ad mandatum succentoris (fol. 16v [pag. 38.]) pro horis canonicis, quem, si negligens fuerit, ipse succentor corrigere ha­bet, correctione tamen pia et ordinata. Et si indebite corrigeret, ita ut prop-

Next

/
Oldalképek
Tartalom