C. Tóth Norbert: Az esztergomi székeskáptalan a 15. században III. rész. Az ún. 1397. évi esztergomi székeskáptalani egyházlátogatási jegyzőkönyv - Subsidia ad historiam medii aevi Hungariae inquirendam 13. (Budapest, 2021)

Az egyházlátogatási jegyzőkönyvet tartalmazó kötet anyaga(esküminták, vizitáció, rendelkezések, határozatok, oklevelek)

178 IV Az esztergomi székeskáptalan „úgynevezett 1397. évi egyházlátogatási... 1 5 10 15 20 25 30 35 de decimis cultelli de Zemere979 ac quartis in minori cultello decimationis Borsiensis,980 item de decimis vinorum de Sasad et de Ewrs circa Budam,981 item de balneo et molendino circa Calidas Aquas sub monte Sancti Thome Strigonii,982 de quibus nihil habet ratione prepositure, nisi portionem cano­­nicalem, si fuerit canonicus. 979 Szemerei (Komárom megye) tizedkés. 980 Kisbarsi tizedkés. 981 Sasad és Örs (Pilis megye) tizedei. 982 Esztergom-Tapolca (Esztergom megye). 983 Az első adat a divisorra 1500-ból ismert (Registrum Strig. 11., 18., Esztergomi arch. 134.). Quintam autem prepositus percipit tali modo, quod deductis primum ubique integris quartis et expensis ac aliis deductionibus, de residuo de manibus capituli recipit ipsam quintam, ex hiis, que inter ipsum capitulum dividitur per divisorem.983 Officium lectoris Item dicti domini de capitulo dixerunt et responderunt (fol. 14v [pag. 34.]) unanimiter, quod lector est secundo dignior in capitulo et habet secund­am vocem post prepositum in capitulo et stallum primum in levo choro, et tenetur residere sicuti prepositus, propter officium suum. Nam ad ipsius officium spectat officium notariatus capituli, si est ipse ad hoc sufficiens, sin autem debet tenere notarium idoneum et sufficientem. Qui notarius tene­tur scribere omnes litteras sub sigillo capituli necessarias et idem notarius tenetur portare ad capitulum litteras correctas per capitulum sigillandas et debet esse iuratus et fidelis, et talis notarius vel ipse lector tenetur scribere omnes litteras in facto capituli necessarias, et quia contingit, quod aliquan­do lector non est sufficiens ad expediendas litteras vel sufficiens est, sed est negligens et non curat conducere notarium et sic facta capituli, quo ad hoc negliguntur, rogarunt domini visitatorem, ut deliberet, et imponat penam negligentie ipsi lectori. Officium sublectoris Item ad officium ipsius lectoris spectat regere scolas per se, si est sufficiens, et vult, sin autem debet conducere unum sublectorem et illum locare in sco­­lis, quem ipse debet primum presentare domino prelato, postea dominis de capitulo in loco capitulari et illis commendare. Cuius sublectoris condigna correctio spectat ad ipsum lectorem, si contingit excedere, et casu, quo lec­tor illum non valeret corrigere, dicere debet domino prelato vel suo vicario,

Next

/
Oldalképek
Tartalom