C. Tóth Norbert: A pozsonyi társaskáptalan archontológiája / Archontológia Prešpurskej kolegiátnej kapituly 1204–1462 - Subsidia ad historiam medii aevi Hungariae inquirendam 12. (Budapest, 2020)

Függelék / Príloha

156 A POZSONYI TÁRSASKÁPTALAN ARCHONTOLÓGIÁJA kanonok és nógrádi főesperes, esztergomi vikárius 1455. febr. 14-i oklevelében (14). (Uo. 1696. -DF 240325.) Nos magister Michael de Prividia licentiatus in decretis prepositus Posoniensis dilecto nobis in Christo, discreto Martino filio Lodowici Kunigsfelder dicti civis civitatis1 Posoniensis predicte, artium baccala(u)rio salutem in Domino. Illis nimirum pateme munificentie dexteram aperimus, qui scientiam diligenter et virtutum studiis laudabiliter se impendunt, volentes itaque te, qui apud nos de vite et morum honestate multipliciter commendaris et quibus novimus te ex specialissima conversatione fore insignitum favore prosequi speciali, horum igitur meritorum tuorum intuitu rectoratum altaris Sancte Anne et Sanctorum Stheffani regis et Erasmi martiris siti in ecclesia nostra collegiata Sancti Martini confessoris in dextero latere chori eiusdem ecclesie per mortem condam honorabilis viri, domini Wenczeslai Eysner de Brunna ultimi, veri et immediati possessoris et rectoris dicti altaris de iure et de facto vacantem ad presentationem circumspectorum et sapient(i)um virorum Nicolai Flins et Udalrici Wintperger, civium iuratorum civitatis Posoniensis prescripte necnon Stephani Cziegler consanguinei olim honeste domine Katherine Bokfuessin dicte, nomine et in persona ceterorum civium et fratrum fraternitatis sacratissimi corporis Christi in dicta ecclesia habite et existentis nobis vive vocis oraculo debita cum instantia factam, ad quos, ut dicebant, ius patronatus et presentatio dicti altaris dinoscitur pertinere, tibi tamquam persone benemerite conferimus et ad dicti altaris rectoratum confirmamus, investientes procuratorem tuum legittimum tuo nomine per bireti nostri capiti suo impositionem, recepto tamen prius ab eodem tuo nomine corporali ad sancta Dei ewangelia iuramento, quod fidelis et obediens eris domino nostro archiepiscopo Strigoniensi moderno ac nobis, necnon successoribus ipsius et nostris canonice intrantibus et quod bona eiusdem altaris non alienabis neque dissipes seu distrahes, sed si qua distracta et alienata forent, ad ius et proprietatem ipsius altaris reduces et recuperabis iuxta posse. Quocirca discretis viris, dominis Paulo rectori capelle sacratissimi corporis Christi ac Andree Mischenraiff magistro altaris Sancti Mar ­tini confessoris, prebendariis nostris in virtute sancte obedientie et sub pena suspensionis ab ingressu ecclesie firmiter committimus et mandamus, quatenus te aut procuratorem tuum legittimum tuo nomine in et ad corporalem, realem et actualem possessionem iuriumque et pertinentiarum eiusdem altaris inducant inductumque nostra auctoritate defendant tibique aut tuo procuratori de fructibus, redditibus, proventibus et quibuslibet obventionibus eiusdem altaris respondeant et per hos, quorum interest vel interesse poterit, faciant responderi locis et temporibus semper oportunis, in quorum omnium et singulorum fidem et testimonium presentes litteras nostro sigillo subappenso fecimus communiri uberiorem ad cautelam. Datum et actum Posonii, in stuba superiori domus nostre prepositalis, secundo die mensis Novembris, anno Domini millesimo quadringentesimo quinquagesimo quarto, presentibus ibidem discretis viris Steffano Geyer dicto de Ferrea Civitate et Luca de Salczpurga, lauriensis et dicte Salczpurgensis diocesum testibus fidedignis ad hoc vocatis specialiter et rogatis. 1A szó tollban maradt.

Next

/
Oldalképek
Tartalom