C. Tóth Norbert: Az esztergomi székes- és társaskáptalanok archontológiája 1100–1543 - Subsidia ad historiam medii aevi Hungariae inquirendam 9. (Budapest, 2019)
Függelék
Függelék 287 de eisdem eidem pleno iure providere debeatis. Committentes nichilominus honorabilibus dominis de capitulo eiusdem ecclesie vestre, quibus et nos serie presentium firmiter mandamus, ut ipsi eundem magistrum Franciscum aut dictum procuratorem suum legittimum eius nomine et neminem alium ad huiusmodi archidiaconatum et canonicat[u]m admittere et acceptare stallumque eidem in choro ac vocem et locum in capitulo cum omni plenitudine iuris canonici assign[a]re necnon de universis suis proventibus, obventionibus et emolumentis eidem aut dicto homini et procuratori suo legittimo eius nomine respondere et per hos, quorum interest, responderi facere debeant et teneantur locis debitis et temporibus semper opportunis. Presentibus perlectis exhibenti restitutis. Datum Bude, die dominico proximo post festum ascensionis Domini, anno Domini millesimo quadringentesimo nonagesimo octavo, regnorum nostrorum Hungarie etc. anno octavo, Bohemie vero vigesimo octavo. Commissio propria domini regis1 1 Más kézzel. 8 1501. október 31. Esztergom vára Bakóc Tamás bíboros, esztergomi érsek és örökös ispán, prímás, apostoli született követ, királyi fő- és titkoskancellár az Orosz Zsigmond föesperes veszprémi (nagy)préposti kinevezésével megüresedett javadalmat Tordai Salatiel kancelláriai jegyzőnek adja. Papíron, kiemelt kezdő nagy T betűvel, a szöveg alatt papírfelzetes pecséttel. Biblioteca Documentara „Batthyaneum ” Alba Iulia, Gyulafehérvári káptalan levéltára: Erdélyi káptalan: Oklevelek 498. (3-146., Beke 2-389.) (DF 277670.) - A hátlapon: Strigoniensis; későbbi kézzel jobb oldalt alul: donatio archidiaconatus . Thomas miseratione divina tituli Sancti Martini in montibus Sancte Romane ecclesie presbiter, cardinalis Strigoniensis locique eiusdem comes perpetuus, primas Hungarie et legatus natus necnon summus et secretarius aule regie maiestatis cancellarius etc. dilecto nobis in Christo honorabili magistro Salatieli de Thorda, notario cancellario regie maiestatis, salutem et paternam in Domino benedictionem. Vite et morum honestas ceterique probitatis et virtutum tuarum merita, quibus te ab altissimo insignitum esse didicimus, nos alliciunt et inducunt, ut tibi ad gratiam faciendam reddamur liberales, cum itaque archidiaconatus Zoliensis cum canonicatu et prebenda, quos hactenus venerabilis magister Sigismundus Oroz de Gezthel in prenotata ecclesia nostra Strigoniensi tenuit et possedit, per translationem eiusdem magistri Sigismundi in et ad preposituram ecclesie Wesprimiensis factam et alias certo modo de iure et de facto vacentur ad presens, nos premissorum meritorum tuorum intuitu huiusmodi archidiaconatum ac canonicatum et prehendam modo quo supra vacantes tibi tanquam