C. Tóth Norbert-Lakatos Bálint-Mikó Gábor: A pozsonyi prépost és a káptalan viszálya (1421-1425). A szentszéki bíráskodás Magyarországon - a pozsonyi káptalan szervezete és működése a XV. század elején - Subsidia ad historiam medii aevi Hungariae inquirendam 3. (Budapest, 2014)
Oklevéltári rész - Oklevelek
16 (1425. január 20.) 329 1 prepositi predictos dominos Philippum, Iohannem Seratoris, magistros Georgium et Iacobum ac dominum Michaelem canonicos ad sancta Dei ewangelia iurare fecimus, quod unusquisque ipsorum de expensis suis in montibus protunc factis rectam et veram rationem protunc 5 habitam fecisset et recta et vera ratione habita idem dominus prepositus unicuique eorum ratione dictarum expensarum de propriis factis remansisset et etiam adhuc verus debitor in summa per unumquemque ipsorum petita, quemadmodum aput acta ex registro capituli continetur et sicut iam statim fuit narratum. 10 Unde premissis sic Posonii peractis et die XV Decembris in causa et causis omnibus ibidem conclusis statuimus terminum XV diem festi epiphaniarum Domini proxime venturi sine crastinatione Strigonii ad videndam ferri sententiam et dicta die XVa comparente procuratore canonicorum predictorum magistro Georgio canonico 15 ecclesie Posoniensis petente in premissis ferre sententiam non obstante contumacia prepositi, quam Dei presentia suppleat. Visis omnibus et singulis premissis ac aliis omnibus et singulis coram nobis deductis, que partes ipse per se vel per procuratores dicere et allegare voluerunt verbo, in scriptis, semel et pluries visaque conclusione 20 super premissis et super hiis habita plena et matura deliberatione unacum domino nostro archiepiscopo et aliis dominis de capitulo Christi et Beate Virginis Marie matris eius, Beati Adalberti et Sancti Martini confessoris nominibus invocatis per hanc nostram sententiam diffinitivam, quam ferimus in hiis scriptis per ea, que vidimus et cognovimus, vidimus et 25 cognoscimus, dicimus, sententiamus et declaramus honorabilem virum dominum Ladislaum prepositum teneri et obligari ratione expensarum factarum in administratione vinorum pro sua 4ta prefatis dominis, videlicet Philippo in 4or florenos per centum denarios viginti, Iohanni Seratoris in XI florenos per centum minus IIIIor denarios, magistro 30 Georgio in XIIII florenos per centum denarios XXXIII, magistro Iacobo in VII florenos per centum denarios XXV, domino Michaeli quinque florenos per centum denarios LXXV eundemque dominum Ladislaum prepositum condempnandum fore et ipsum condempnamus ad dandum et solvendum cum effectu infra spatium unius mensis sub pena 35 duppli et excommunicationis predictis dominis et cuilibet predictorum dominorum summam, ut prefertur, unicuique ipsorum debitam, salvo tamen in premissis iure calculi semper remanente. In quorum fidem et testimonium premissorum presentes litteras nostras cum impressione sigillorum nostrorum unacum subscriptione notarii publici infrascripti 40 munimine roboratas duximus concedendas. Lecta, lata et pronunctiata est hec sententia diffinitiva in porticu alme ecclesie Strigoniensis circa altare Sancti Nicolai confessoris, 1424. XII. 15. 1425.1.20.