C. Tóth Norbert-Lakatos Bálint-Mikó Gábor: A pozsonyi prépost és a káptalan viszálya (1421-1425). A szentszéki bíráskodás Magyarországon - a pozsonyi káptalan szervezete és működése a XV. század elején - Subsidia ad historiam medii aevi Hungariae inquirendam 3. (Budapest, 2014)

Oklevéltári rész - Oklevelek

16 (1425. január 20.) 327 1 prepositure XXV vasa vini et quinque urnas et ultra ea, in quibus circa premissa animum nostrum informare potuimus ex superhabundanti presente Gregorio procuratore domini prepositi nona die mensis Decembris predictos dominos ad sancta Dei ewangelia iurare 5 fecimus, quod dicta vasa vini per eos, prout premissum est, ipsi domino preposito assignata fuerunt et infra de certis montibus ipse dominus prepositus pro quarta sua certas summas pecuniarum, prout venerant, habuit, sicut ex registro capituli confecto et aput acta reposito constat et ibidem expense pro 4ta parte prepositi reducte 10 sunt pro decimatoribus, sed ubi pecunie non provenerunt tot, quot dedicatio fieri posse expensarum pro rata, recusaret prepositus aliquibus eorum satisfacere, licet plebano et dicto Nicolao Colomanni, ubi nulle pecunie in decimatione illorum provenerant, satisfecisse pro 4ta parte expensarum perhibeatur; capitulum autem secundum 15 rationem eis protunc factam omnibus eorum decimatoribus, qui dicebant aliquid habere pro tribus partibus, satisfactionem plenariam impendit, sicut ex dicto registro constat, sed dominus prepositus infrascriptis decimatoribus, qui protunc fuerant et expensas pro 4ta parte vinorum, que prepositus pro illo anno habuit, fecerunt, 20 satisfactionem impendere minime curat. Sunt autem infrascripti domini canonici, qui fuerunt protunc decimatores in montibus infrascriptis, quibus prepositus satisfactionem impendere teneretur: Item dominus Philippus fuit decimator in monte Teben et tenetur 25 prepositus eidem pro eodem quatuor florenos per centum et viginti denarios ratione 4te partis expensarum ipsum dominum prepositum concernentium, quas idem Philippus in decimatione montis sui protunc fecisse perhibetur. Item dominus Iohannes Seratoris fuit decimator in monte Rechschen 30 et idem dominus Iohannes pro expensis factis in recolligendo et deportando vinis unacum tractoribus et duobus vasis suis et uno vasculo decem urnarum, quod dedit domino preposito cum dictis vinis et reppletione dictorum vinorum in toto habita ratione et deducendo deducenda dicit habere a domino preposito XI florenos per centum 35 minus 4or denarios. Item magister Iacobus fuit in dicto anno decimator in monte Dombo et dicit habere a domino preposito septem florenos per centum ratione 4te partis expensarum ipsum dominum prepositum concernentium, quas idem magister Iacobus in monte decimationis sue protunc fecisse perhibetur. 1424. XII. 9.

Next

/
Oldalképek
Tartalom