C. Tóth Norbert-Lakatos Bálint-Mikó Gábor: A pozsonyi prépost és a káptalan viszálya (1421-1425). A szentszéki bíráskodás Magyarországon - a pozsonyi káptalan szervezete és működése a XV. század elején - Subsidia ad historiam medii aevi Hungariae inquirendam 3. (Budapest, 2014)
Oklevéltári rész - Oklevelek
320 15 (1425. január 20.) 1 predecessorem suum contracta solveret et expediret, quomodo modernus noster prepositus omnino recusavit et recusat de presenti, ita fuit etc. Ad quem articulum prepositus sic respondit: „ad decimumnonum articulum dico, quod pro rata et quantitate me concernente ymmo ad 5 plus concordando cum eodem capitulo ad scitum bonorum hominum propter bonum pacis, de qua ipsi capitulares ad plenum contenti fuerunt, et hac remitto conscientie ipsorum etc." Unde procuratores prefati capituli dicta die quintadecima ipsum articulum primo sic specificaverunt: 10 Item pretactum capitulum Posoniense impignoravit terragium duodecim urnarum super vinea Andreae appellata pro LX florenis auri. Item a Jacobo Walicon recepit prepositus predecessor et capitulum sub titulo mutui triginta floreni auri, de quibus florenis prepositus predecessor et capitulum singulis annis solverunt tres florenos auri 15 ratione unius anniversarii domino Martino plebano Posoniensi. Item a domino Laurentio prebendario recepit prepositus predecessor et capitulum LX florenos auri ad prebendam suam spectantem sub titulo mutui, de quibus prepositus predecessor et capitulum singulis annis domino Laurentio ministravit sex florenos auri ad solvendam certas 20 taxas regales tam ipsi domino Iohanni Jubar preposito pie memorie quam capitulo impositas, ex quibus dominus prepositus Ladislaus tenetur solvere pro redemptione huismodi vinee impignorate ac solutione predictorum florenorum XXXVIIV2 florenorum auri, necnon quolibet anno tenetur solvere capitulo tres urnas vini et quartam 25 partem predicti anni census pretactis dominis Martino et Laurentio, quemadmodum olym dominus Iohannes Jubar prepositus tempore regiminis sui quolibet anno solvit quartam in vino et in censu predicto anno prefatis Martino et Laurentio. Et licet ipsum capitulum dominum prepositum Ladislaum pluries monuerit, ut tres urnas vini ipsi capitulo 30 daret, ac quartam predictam census solveret, tamen hucusque idem dominus Ladislaus prepositus facere recusavit, ymmo ipsum capitulum continue tempore regiminis sui quartam predicti census solvit pro parte autem domini prepositi. Die XVII Novembris responsio ad hanc replicationem per prefatos 35 suos procuratores est producta: „Item de impignoratione bonorum ecclesie tempore domini Jubar etc. respondeo, quod hoc factum est cum octo vel decem annos et omnes proventus ipsius domini Jubar, ut dictum est, super in manibus ipsorum habuerunt et non fuit necessarium illa impignorare et concernerunt in 40 usus beneplacitos ipsorum, mea autem interesset residuum ab eis petere, nam, ut notum est, dictus dominus Jubar magna familia et curia sua non utebatur et fortasse adhuc repetere non obmittam." 1424. XL 17.