C. Tóth Norbert-Lakatos Bálint-Mikó Gábor: A pozsonyi prépost és a káptalan viszálya (1421-1425). A szentszéki bíráskodás Magyarországon - a pozsonyi káptalan szervezete és működése a XV. század elején - Subsidia ad historiam medii aevi Hungariae inquirendam 3. (Budapest, 2014)

Oklevéltári rész - Oklevelek

302 12 (1425. január 20.) 1 Item XXV probatur, prout ponitur et taxate sunt expense pro octo florenis per centum.1 Item oppositum responsionis per prepositum facte probatum est et quod propter gravamina et facta tam plures recesserunt, prout in articulo ponitur. 5 Item XXVI probatur, prout ponitur et capitulum solvit decem florenos per centum. Item commissum fuit preposito probare ad istum articulum suam responsionem, nichil probavit. Item vicesimus octavus articulus probatur, prout ponitur2 et capi­tulum solvit decem florenos. 10 Item circa vicesimum septimum articulum ex officio inquirentes repperimus plebanum esse bone vite et fame et imminente subesse preposito et capitulo Posoniensi et non consuevit visitare synodum et sic constat prepositum illos sedecim [.. .]ter ab eodem recepisse et si ratione concubinatus recepisset, debuisset iuxta statuta synodalia medietatem 15 camare archiepiscopali presentare, pena autem synodalis non pertinet ad eum etiam si synodum visitare debuisset. Item in procuratione [preposit]us dici debuisset tempore visitationis esse contentus et non plus extorquere, apparet [ .................] recepisse. Item XXVIII articulus probatur, prout ponitur et ex testium 20 depositionibus constat plus expositum esse, quam sunt XXIIII floreni per centum. Item in responsione sua prepositus ad istum articulum posuit, quod imvitatus intravit etc., commissum fuit probare, non probavit, sed oppositum plene fuit probatum et sic XXIIII floreni taxatur. Item etiam tricesimum articulum probatum fuit ex privilegio 25 reverendissimi quondam domini Demetrii cardinalis administratoris ecclesie Strigoniensis, quod quarte decime frugum ad solum capitulum spectat.3 Item commissum fuit preposito probare suam responsionem, quod pro sua portione receperit, non probavit et sic constat indebite tres florenos recepisse. 30 Hiis Posonii sic peractis et die XV Decembris in causa premissa et causis omnibus ibidem conclusis statuimus terminum XV diem festi epiphaniarum Domini proxime venturi sine crastinatione Strigonii ad videndam ferri sententiam et dicta die XV conparente procuratore capituli, videlicet magistro Georgio canonico ecclesie Posoniensis 35 petente in premissis ferri sententiam non obstante contumacia prepositi, quam presentia Dei suppleat. 1 A megítélt kárösszeg viszont csak 7,5 forint. 2 Az ezután következő szövegrész: et capitulum solvit decem florenos az írnok figyelmet­lenségéből a fentebb említett 26. vádpontból került be ide is. 3 Vö. Demeter bíboros, az esztergomi érsekség kormányzója 1384. júl. 25-i oklevelével (Süttő: Anjou II. 114/205. sz.). 1424. XII. 15. 1425.1.20.

Next

/
Oldalképek
Tartalom