C. Tóth Norbert-Lakatos Bálint-Mikó Gábor: A pozsonyi prépost és a káptalan viszálya (1421-1425). A szentszéki bíráskodás Magyarországon - a pozsonyi káptalan szervezete és működése a XV. század elején - Subsidia ad historiam medii aevi Hungariae inquirendam 3. (Budapest, 2014)

Oklevéltári rész - Oklevelek

292 11 (1425. január 20.) 1 ecclesiam predictam collegiatam Sancti Martini debere, habere et tenere decanum secundum antiquam et laudibilem consuetudinem hactenus inconcusse, ut prefertur, observatam, per quem possessiones communes regantur ac proventus communes administrentur et distributiones 5 munerum ac piscium fiant et alia singula exerceantur et disponantur, prout superius est expressum. Omnia autem per ipsum dominum prepositum contra huiusmodi consuetudinem attemptata et presumpta dicimus esse de facto et inconsulte presumpta, et ea sic de facto presumpta et attemptata per hanc 10 nostram sententiam diffinitivam revocamus eidem super sua ac suorum familiarium possessionum communium gubernatione vel receptione proventuum communium perpetuum silentium imponentes, statuentes et decernentes a modo, ut cum divisio inter prepositum et canonicos de muneralibus vel piscibus fuerit facienda, fiant quatuor partes advocato 15 homine prepositi, et super eisdem sors mittatur, et ubi sors prepositi ceciderit, illa sua sit portio, et tres partes remanentes capitulo inter canonicos dividantur, et super eis similiter sors ponatur, et unusquisque tollat suam partem, ubi sors sua ceciderit. In montibus autem vinorum inter canonicos estimatione seu taxatione facta similiter fiat divisio, 20 et super eisdem, ut premissum est, sors mittatur, et unusquisque sit decimator in monte, ubi sors sua ceciderit. Prepositus vero ne dampnum patiatur, cum in quolibet monte habeat quartam partem de decima decime, ubi domini canonici habent tres partes, pro illa sua quarta parte recolligenda suos transmittat homines, qui iuxta libitum sue voluntates 25 suas decimas agregare debeant more alias consueto. Item statuimus et ordinamus, quod nullus canonicorum de ipso capitulo Posoniensi sub pena excommunicationis et trium marcarum ammodo(l) et deinceps presummat ad se recipere aliquam pecuniam communem capitulo et preposito seu soli capitulo debitam 30 preter decanum, in eum vero, qui contrarium huius attemptare presumpserit, exnunc prout extunc et extunc prout exnunc sententiam excommunicationis ferimus in hiis scriptis, a qua absolvi non possit, nisi per sedem Strigoniensem tribus marcis denariorum prius ipsi sedi persolutis, quarum tertia pars cedat ecclesie Posoniensi, due vero partes 35 vicario Strigoniensi pro tempore existenti, provisio, quod si decano absente aliqua pecunia communis per quempiam importata fuerit, reponatur in conservatorio ecclesie Posoniensis sub numero et sigillis duorum canonicorum tunc presentium, et de illis disponatur convocato capitulo et etiam homine prepositi vel ipso domino preposito, si presens 40 fuerit, et hoc per ipsum prepositum dictam pecuniam concernat, alias per solum capitulum convocatis omnibus canonicis tunc presentibus dispositio de eisdem pecuniis fiat.

Next

/
Oldalképek
Tartalom