C. Tóth Norbert-Lakatos Bálint-Mikó Gábor: A pozsonyi prépost és a káptalan viszálya (1421-1425). A szentszéki bíráskodás Magyarországon - a pozsonyi káptalan szervezete és működése a XV. század elején - Subsidia ad historiam medii aevi Hungariae inquirendam 3. (Budapest, 2014)

Oklevéltári rész - Oklevelek

278 9 (1425. január 20.) 1 capitulo nos attendentes, quod ideo quarta proventuum predictorum communium alme ecclesie Posoniensis preposito Posoniensi assignata fuere, ut quorum elemosine fuerunt diurnis et nocturnis obsecrationibus ipsorum animabus apud Deum succurratur, ne ergo onera, que in divinis 5 quadam mittuntur4 auctoritate gravia, humeris capituli sui imponere existimet <et> digito suo de tot suis proventibus non debere movere, per hanc nostram sententiam diffinitivam, quam ferrimus, in hiis scriptis dicimus, sententiamus et declaramus ipsum dominum prepositum suosque succesores ratione quarte sue predicte per se vel per unum 10 ydoneum capellanum ex debito et de iure deservire et interessé debere sub pena suspensionis ab officio et beneficio, prout ipsum capitulum pro tribus partibus proventuum suorum per certos canonicos ex se aut per alios ydoneos ministros ipsis horis divinis, signanter matutinis et primis decantandis deservire et interessé dinoscuntur, ut qui sentiunt 15 comodum, insimul sentire debeant et onus. In quorum fidem et testimonium premissorum presentes litteras nostras cum appensione sigillorum nostrorum unacum subscriptione notarii publici infrascripti munimine roboratas duximus concedendas. Lecta, lata et pronuncciata est hec sententia diffinitiva in porticu 20 alme ecclesie Strigoniensis circa altare Sancti Nicolay confessoris, quem locum pro ipsa sententia ferenda duxxeramus(l) deputandum, anno Domini millesimo quadringentesimo vicesimoquinto, indictione tertia, die vero vicesima mensis Ianuarii, hora vesperorum vel quasi, pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini, domini Martini 25 divina providentia pape quinti anno octavo, presentibus ibidem honorabilibus et egregiis viris dominis Martino Sancti Georgii de Viridicampo Strigoniensis et Paulo Sancti Thome martirum de promontorio Strigoniensis ecclesiarum prepositis, Thoma decretorum Nitriensi et magistro Iohanne artium professore in medicinis doctoribus 30 Hunthensi, Andrea Kamaroniensi, Gregorio Zoliensi archidiaconis, Andrea de Scepus artium liberalium professore, Emerico de Tholna et Francisco canonicis ecclesie Strigoniensis predicte necnon Stephano plebano ecclesie Sancti regis Ladislai de Nova civitate Strigoniensis specialiter rogatis et aliis quampluribus personis fidedignis ibidem tunc 35 presentibus. 4 A szövegben mittitur alak áll.

Next

/
Oldalképek
Tartalom