C. Tóth Norbert-Lakatos Bálint-Mikó Gábor: A pozsonyi prépost és a káptalan viszálya (1421-1425). A szentszéki bíráskodás Magyarországon - a pozsonyi káptalan szervezete és működése a XV. század elején - Subsidia ad historiam medii aevi Hungariae inquirendam 3. (Budapest, 2014)

Oklevéltári rész - Oklevelek

276 9 (1425. január 20.) 1 vero, ubi dicit ipsum capitulum se negligenter tenuisse in cultus divini observatione, respondetur, quod tempore vindemiorum secundum antiquum ipsius ecclesie consuetudinem scolares a scolis licenciantur et canonici ad colligendas decimas suas in montibus transeunt, altariste 5 vero suas proprias collectiones vinorum suorum respiciunt et hoc tamen ad XII vel XIIII dies maxime durat. Nichilominus tamen hiis diebus summa missa et vespere decantantur. Item in ultima parte eiusdem responsionis ponit scandalizando dominum Martinum plebanum et seniorem canonicum eiusdem ecclesie coram eadem v(estra) r(everenda) 10 p(aternitate) et si in viridi hoc facit, in arido quid fiet?2 Quare nona die mensis Decembris specialiter fuit pro parte dominorum petitum prepositum conpelli debere ad tenendam quartam personam et satisfacere de obmissis et quamquam pro parte dicti capituli plene probatum fuit per litteras quondam reverendissimi 15 domini Demetrii cardinalis, gubernatoris ecclesie Strigoniensis sub sigillo pontificali eiusdem pendenti, Bude de anno Domini millesimo tricentesimo octogesimo quarto, in festo Beati Iacobi apostoli emanatas dictas quartas decimarum frugum, prout in replicatione ponitur, ad ipsum capitulum pertinuisse et pertinere debere.3 20 Nichilominus tamen exigente officii nostri debito volentes etiam de clausulis aliis premissorum inquirere, ne ipsis indiscusse remanentibus divinus cultus in ipsa ecclesia Posoniensis in aliqua sui parte diminutionem patiatur; talem reperimus rei veritatem: nam principium articuli probatur ex evidentia rei, quod nullum prepositus pro se habet in 25 horis divinis, licet pro parte eiusdem prepositi responsum sit coram nobis nona die mensis Decembris per iuramentalem depositionem Gregorii procuratoris domini prepositi factam, quod ipse Gregorius solus pro ipso domino suo preposito de anno Domini etc. XXIP a Carnisbrivio quasi usque ad festum Sancti Michaelis ipsis matutinis et primis decantandis 30 interfuerit, quod autem negligentia ipsius domini prepositi non obstante dicte hore et divinus cultus debite et laudabiliter in ipsa ecclesia Posoniensi peragantur, experientia, que est magistra rerum efficax, ipsa nos edocuit. In eo autem, quod prepositus in sua responsione dicit, quod si quartam partem proventuum capitulum administraret ei etc. Nam repertum est per nos 35 ex rationibus habitis, quod a tempore sue prepositure veram quartam, quam consueverunt prepositi pro tempore existentes percipere, habuerit et perceperit, prout in ipsa replicatione ponitur, sed ad obstruendas etiam alias vias, per quas prepositus posse dicere, adhuc ultra hec habere proventus capitulum, de quibus prepositus nichil habet. Advertendum, 1424. xn. 9. 1384. VII. 25. 1424. XII. 9. 1422. II. 24. 1422. IX. 29. 2 Lk 23,31.: Quia si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet? 3 Süttő: Anjou II. 114/205. sz.

Next

/
Oldalképek
Tartalom