C. Tóth Norbert-Lakatos Bálint-Mikó Gábor: A pozsonyi prépost és a káptalan viszálya (1421-1425). A szentszéki bíráskodás Magyarországon - a pozsonyi káptalan szervezete és működése a XV. század elején - Subsidia ad historiam medii aevi Hungariae inquirendam 3. (Budapest, 2014)

Oklevéltári rész - Oklevelek

270 8 (1425. január 20.) 1 et viridis colorum3 et ex continentiis ipsius privilegii reperimus ipsis canonicis libertatem conpetere faciendi testamentum,4 prout in ipso articulo ponitur. Item in eodem privilegio et synodo fuit declaratum, quod omnimoda collatio et provisio, institutio et destitutio ac quaevis 5 dispositio canonicatuum, plebanatuum et aliorum quorumcunque beneficiorum intra et extra muros Posonienses existentium pertinuisse et spectasse, pertinere et spectare ad archiepiscopum Strigoniensem pro tempore constitutum etc. Super ultimo vero seu secundo articulo fuit productum quoddam 10 privilegium domini Leonardi tunc vicarii Strigoniensis sigillo suo maiori impendenti sigillatum, emanatum Strigonii in synodo celebrata de anno Domini millesimo CCC° LXXXX, tertio die festi Beati Georgii martyris, indictione XIIa,5 in quo canetur, quod plebani in districtu Posoniensi ad praeposituram pertinentes iure archidiaconali sacros liquores ab ecclesia 15 Posoniensi recipere teneantur, pro quibus sacris liquoribus recipiendis pro tempore plebanus Sancti Martini ad Strigonium mittere teneatur, et tandem plebanis ipsis administrare, quorum plebanorum singuli XL candellas unius palmae longitudinis et denarios quatuor dare plebano pro expensis fiendis debet, quarum candellarum medietatem in octava 20 Sancti Georgii martyris ad Strigonium sacristiam praesentare debeat pro luminariis ecclesiae Strigoniensis et alia medietas pro luminariis ecclesiae Posoniensis reservari debet. Et quamquam praeposito praemissi articuli causa ad eos respondendi XVI mensis Novembris exhibiti fuissent, ipse tamen dictos articulos aput 25 se retinens et nichil respondendo a facie iuris XVIII die mensis eiusdem recessit. Nichilominus tamen praefatum Gregorium procuratorem suum praedicta die XII Decembris advocavimus, requirentes, si quid ad praemissos articulos respondere vel contra dictas litteras privilegiales allegare vel dicere vellet. Qui respondit, in praemissis se nihil scire vel 30 dicere velle. 3 ZsO I. 1499. sz. Eredeti példánya: Pozsonyi kápt. mit. G-l-1. (DF 228133., Monaste- rium.net 500.), uo. 1556. jan. 9-i egyszerű másolata, uo. G-l-2. (DF 228134., Monaste- rium.net 500a.) 4 Az 1556-os hiteles átírásban: testamenti. 5 ZsO 1.1498. sz. Az eredeti oklevél kelte a következő formában van megadva: Datum Strigonii tertio die festi Beati Georgii martyris (= ápr. 26.) anno Dominice incarnatio­nis millesimo trecentesimo nonagesimo, indictione XIII, die vero XIII mensis Maii (= máj. 13.). Pozsonyi káptalan mit. H-2-20. (DF 228245., ápr. 26-i és máj. 13-i kelettel, Monasterium.net 611., máj. 13-i kelettel). Második eredeti példánya: Prímási Lt., Esz­tergomi káptalan mit., Acta radicalia 51-1-30. (DF 237979.) — Az első példányt átírta a pozsonyi káptalan 1464. ápr. 6-i oklevelében, uo. H-2-24. (DF 228249., Monasterium, net 615 [ins. 1.].) 1390. IV. 26. 1424. XI. 16. 1424. XI. 18. 1424. XII. 12.

Next

/
Oldalképek
Tartalom