Veres Miklós: A tárnoki hatóság és tárnoki szék : 1526–1849 (Magyar Országos Levéltár kiadványai, III. Hatóság- és hivataltörténet 2. Budapest, 1968)
Függelék
tatibus magnificaríais et fovendis omni studeant diligentia, utpote ex quibus potissima regum regni procedunt commoda, has pro suis obsequiis liberalissime condignis studeant decorare honoribus, quatenus et regnantium ex hoc laudetur providentia et regni ipsorum status uberioris commodi et profectus suscipiat inerementum; dignum insuper existimantes, ut principes ea, quae fidelibus subditis suis liberaliter largiuntur, quo iisdem stabiliter uti valeant, regiorum suorum privilegiorum patrocinio memoriae commendent sempiternae, unde benigna grataque recordatione in animum nostrum revocantes multifaria, grataque illa fidelium nostrorum civium ac incolarum privilégiât! oppidi nostri Deőbrőczen in comitatu Biharién si existen ti situa ti commorantium servitia et servitiorum mérita, quibus iidem non solum prosperis et pacatis temporibus, quin imo tam praeteritarum bellicarum revolutionum, quam reeenti quoque calamitoso plurimorum annorum sub decursu, a quo videlicet potentia Ottomanica regnum nostrum Hungáriáé penetrans, magnam eius partem igne, ferroque crudeliter depopulatam oecupasset et subiugasset, ae subsequenter Varadinurn etiam expugnasset; demum vero intestinis dissidiis inquietos nonnullorum regnieolarum ánimos in transversum solli citantibus, detestanda in visceribus patriae rebellió suborta fuisset, continuis Turcarum, Tartarorum, eisque adhaerentium perduellium miseram patriam horride vastantium infestationibus, depraedationibus et cuiusvis generis afflictionibus semper obnoxii existentes, inter caeteras inexplacibiles suas aerumnas et calamitates anno abhinc tertio non ita pridem evoluto, per supervenientes ipsumque oppidum terribili furore obruentes, ac ab incolis non solum ingentem, centum utpote mille florenos facile superantem pecuniae summám, magnamque jumentorum, pabuli, frumenti, ac aliarum rerum quantitatem horrendis minis, terriculamentis et extremae necis interminationibus extorquentes, verum etiam ipsa supellectilia, alia que omnia sibi necessaria et desiderabilia domatim exquisita propriis civium jumentis et curribus apposita abripientes hostes Turcas et Tartaros, omnium facultatum fortunarumque suarum iacturam tam miseranda rerum facie, ut nihil praeter vitam afflictis incolis relictum esse videbatur, pati et subiré debuissent, hoc inquam etiam deplorando innumeris malis concussae patriae statu, tot inter tantos que bellorum tumultus ac millenas perpessas calamitates, sub ipso pariter turculentissimorum barbarorum iugo integerrimam suam fidem et fidelitatis constantiam erga sacrum praefati regni nostri Hungáriáé diadema, augustissimamque domum nostram Austriacam et consequenter Majestatem quoque nostram testatam reddendo, sese tum utiles et proficuor patriae cives, tum zelosos boni publici promotores opere ipso, per victualium quippe ad partes illas condescendenti militiae nostrae subministrationem, rebellium repulsionem, literarum rumorumque inter densas et creberrimas diversarum partium hostilitates cum máximo praerecensiti oppidi et incolarum timoré, atque periculo peractas deportation es; non secus ab ingressu portion um iam compluribus annis vigentium per immensas tam in parata pecunia, quam naturali militiae intertentione praesjitas pensiones portionales millionum summam constituentes, varios item ad castra nostra et confinia sibi viciniora, praesertim ad bloquadam Varadiensem tres annos durantem, ac duplicem euisdem fortalitii obsidionem praestitas vecturas, exhibitos labores, frumenti, pabuli, vini, curruum, jumentorum aliarumque rerum oppugnationi et expugnationi deservientium administrationes conceptum humánum superantes, iustorumque armorum nostrorum contra communem christiani nominis hostem susceptorum et felici hactenus progressu expeditorum cum extrema virium suarum defectione, omnium facultatum profusione, maximaeque partis ipsiusmet oppidi quo ad domicilia et amissos incolas desolatione, promotionem, consimiliter actualem etiam in modernas publicas durantis adhuc dum belli Turcici necessitates viginti millium florenorum Rhenensium summae cum Camera Nostra Aulica conventam realem depositionem manifeste edocere et comprobare non intermiserunt, taliterque nos ad singularem ipsis porrigendam caesareo-regiam gratiam et munificentiam nostram jure mérito provocarunt. Cuius quidem gratiae,et liberalitatis nostrae ut tanto uberiores fructus experiantur, totque et tanta iprosum mérita, et fidelia multifarie praestita servitia debita compensentur remuneratione, ac simul post perpessas a longo iam tempore calamitates (ob quas nimirum in tam miserabilem iam devenerunt statum, ut nisi praeattactae munificentiae nostrae ope et adminiculo sublevaren tur, brevi in extremam desolationem, vastitatemque perpetuam infallibiliter redigi deberent) amissas et obrutas vires recuperare, facultatibus civibusque augeri, ac in florentem statum ceu postliminio reponi, ad veterioraque nostra et regni