Veres Miklós: A tárnoki hatóság és tárnoki szék : 1526–1849 (Magyar Országos Levéltár kiadványai, III. Hatóság- és hivataltörténet 2. Budapest, 1968)
Függelék
telati exponentes ipsum actionale fidei commissum quoque edoeuissent, vos, non attentis partium collitigantium responsionibus, allegationibus et probis parte incatteas ex eo, quasi memoratorum exponentium quondam amitam omnia sua bona absumpsisse no tórium esset, de 19 na mensis Deeembris anno praeterito 1761. absolvissetis, absolutasque pronunciassetis damno et praejudicio exponentium longe gravibus et manifestis. Quia autem repetiti exponentes sententiam vestram velut eisdem nimium onerosam maturioris revisionis gratia ad sedem nostram tavernicalem appellassent vosque eorundem appellationem quoque admissetis, ideo vellent hajusmodi appellatum processum fine praemisso eorsum forma et methodo consvetis transmitti, lege Regni admittente. Requisiti itaque sumus nominibus et in personis supra memoratorum exponentium débita cum instantia humillime, quatenus eisdem in praemissis de condigno juris mandati videlicet nostri praeceptorio transmissionalis remedio gratiose providere, vobisque eatenus committere et mandare vellemus, nec pateremur eosdem justis suis juribus improvise destitui. Cum autem justa petenti non esset denegandus assensus, et alioquinductutit. 10. par. 3. O. D. T. universae causae coram magistratibus civitatum jurisdictioni nostrae subjectarum, in quibus quaepiam partium sententia haud contentaretur, ad sedem nostram tavernicalem appellari solerent, ac taliter appellatae eo nutu art. 7. et 36. juris tavernicalis penes mandata nostra transmissionalia transmitti deberent: pro eo vobis harum serié authoritate nostra judiciaria qua pleno jure fungimur, firmiter praecipientes serio committimus et mandamus quatenus acceptis praesentibus rebusque sic, uti praefertur, stantibus seque habentibus, praeattactum processum in solitam formám transmissionalium redigendo cum tota sui serié et ad exigentiam statuti sedis nostrae tavernicalis anno 1741. conditi, ipso quoque originali supramemorati Chirstophori quondam Kaill testamanto, velut quoad authentiam etiam controverso, ad sedem nostram tavernicalem maturioris revisionis gratia transmittere noveritis, debeatis ac teneamini. Communi svadente justitia, nec seeus facturi. Datum in libera regia ac metropolitana civitate Budensi, die l a mensis Augusti, anno Domini 1762. Comes Adamus de Batthyán m. p. O 93. Tárnoki lt. Acta tav. Prot. off. tav. II. 163 — 165. 1. 6. VÉGH PÉTER TÁRNOKMESTER MEGHÍVÓLEVELE A TÁRNOKI VÁROSOKHOZ AZ 1792. ÉVI ÜLÉSSZAKRA Universis civitatibus tavernicali jurisdictioni subjectis. Civitates evocandae: Debrec/ánum Buda Eperjes Posonium Ginsium Szatmár Németh [i] Maria Theresiopolis Temesvár Neoplanta Szakolcza Pest Zombor Terminum celebrandae sedis tavernicalis pro celeriori magno numero via appellatae horsum deductarum causarum revisione in diem ll um affuturi mensis Augusti a. c. infrascripti ad liberam regiamque civitatem Pestiensem praefigendum et publicandum esse duximus. Quod ipsum praetitulatis Dominationibus Vestris fine eo notum reddimus, quod praeattactum terminum pro causantium directione, quo causis suis débite invigilare possint, in gremio sui more consveto publicare, ac in conformitate benignae ordinationis regiae unum e medio sui idoneum, regni nempe legum et jurium tavernicalium peritum senatorem sufficienter instructum seu plenipotentiatum die et loco suprascriptis ad nos compariturum sub mulcta in articulo 34. juris tavernicalis declarata deputare et mittere non intermittant. Qui in reliquo maneo Pest 25 a Junii 792. O 94. Tárnoki lt. Acta tav. Petri Végh. Fasc. 2. No. 16.