Szőcs Tibor: Az Árpád-kori országbírók, udvarbírók és helyetteseik okleveleinek kritikai jegyzéke - A Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 58. (Budapest, 2020)
Az oklevelek kivonata, őrzési helyüknek és kiadásaiknak felsorolása és kritikájuk - Királyi országbírók és helyetteseik
Aba nb. Dávid fia Péter 129 Az oklevél szövege: Nos comes Petrus iudex curie domini regis damus pro memoria, quod in causa, quam Stephanus filius Harkach, Johannes filius Elekus de villa Borch et Lampertus filius Petri de Bast, de quibus et pro quibus iidem Johannes et Lampertus personaliter astiterunt, contra Johannem filium Andree de Kynisi personaliter comperentem super interfectione Nicolai filii Emirici de Kynisy et domine uxoris eiusdem, ac combustione eorundem in domibus suis de Kynisy, in octavis sancti regis Stephani habebant, partibus vero prediximus(!) coram nobis constitutis de nostra permissione per arbitrium proborum virorum in talem pacis formam se duxerunt devenisse, quod si idem Johannes filius Andree de Kynisy cum sexaginta nobilibus hominibus sibi consimilibus se includo contra eosdem Stephanum, Johannem et Lampertum feria tertia post festum Omnium Sanctorum aproxima venturaa coram capitulo Agriensis iurare presumpserit super eo, quod ipse predictos Nicolaum filium Emirici et dominam uxorem suam non interfecerit, nec interfici fecerit, nec etiam eosdem in domibus eorundem combusserit, et quod expers fuerit totius ipsius facti et immunis, extunc ab huiusmodi homicidiis et combuscionibus eorundem in domibus suis eritb penitus expeditus. Dicimus etiam, quod illos tres homines, Michaelem scilicet et Chudam, pulsatores ecclesie Beati Georgii de Kynis, et Buzad servum ipsius Johannis filii Andree idem Johannes filius Andree de Kynis in ipsis octavis sancti regis statuit coram nobis in iudicio, ut debebat, secundum continentiam priorum litterarum, quibus statutis idem Johannes filius Elekus et Lampertus filius Petri pro se et pro predicto Stephano filio Harkach predictum Chudam a labore predictorum homicidiorum et combustionum reddiderunt expeditum, tamquam iustum et immunem. Predictum vero Buzad idem Johannes filius Andree, dominus ipsius Buzad, tradidit in manus Johannis et Lamperti predictorum coram nobis tamquam reum in facto homicidiorum predictorum, super facto vero predicti Michaelis dixerunt partes taliter inter se fuisse ordinatum, quod si in predicta tertia feria post festum Omnium Sanctorum Stephanus, Johannes et Lampertus predicti cum novem nobilibus hominibus sibi consimilibus se duodecimo includo contra ipsum Michaelem coram eodem capitulo Agriensis iurare presumpserint super eo, quod idem Michael particeps fueratb in facto predictorum homicidiorum et pars, extunc idem Johannes filius Andree de Kynis eisdem die et loco eundem Michaelem tradet in manus Stephani, Johannis et Lamperti predictorum, tamquam reum inb facto homicidiorumc predictorum, rursum partes in quindenis Sancti Martini coram nobis comparebunt iterato, seriem totius facti et predictorum iuramentorum in litteris dicti capituli exhibentes. Datum Bude, sexto die octavarum sancti regis Stephani, anno Domini M° CC° octagesimo. Hátulján: Pro Johanne filio Andree de Kynis contra Stephanum, Jo hannem et Lampertum compositionalis.