C. Tóth Norbert - Mikó Gábor: Zsigmondkori oklevéltár XIII. 1426 - Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 55. (Budapest, 2017)

1426

234 1426. május 24. omnino hominum sales Polonicales duntaxat ad ipsum nostrum oppidum adducens eosdem ibidem deponere et venditioni exponere debuerit nec ipsos absque dispositione eorundem quoquam deportandi abinde habuerit facultatem, forum etiam liberum et hebdomadale singulis feriis tertiis celebrare commissum et certas alias libertates iuxta contenta certarum literarum et literalium instrumentorum superinde confectorum habuerint. Verum tamen pridem non modica parte ipsius nostri oppidi ex inopinatis casibus per consumentis ignis voraginem combusta praescriptae literae et literalia instrumenta eodem tempore in cinerem redacta extitissent in eorum gravamen non modicum atque damnum; ezért kérték a királytól ennek orvoslását. Et quia nos habita super praemissis diligenti inquisitione et mera certitudinis experientia ex testimonio tided igno comperta praedictos cives et hospites nostros, signanter in depositione dictorum salium Polonicalium ac in donatione praedicti fori hebdomadalis libertates praecipuas ac literas et literalia instrumenta habuisse ipsasque literas et literalia instrumenta tempore praemissae combustionis concrematas et combusta extitisse agnovimus manifeste. Mivel meg akarja őrizni őket azon szabadságaikban, amelyeket korábban is élveztek, imo omnino volumus, ut praedicti sales Polonicales per quoscunque homines tam intraneos, quam extraneos illic adducti et adducendi sub pena ablationis eorundem per magistrum tavernicorum nostrorum pro tempore constitutum levanda ibidem deponantur et venditioni exponantur nec abinde absque depositione eorundem quoquam abduci possint modo aliquali, dictum etiam forum hebdomadale singulis feriis tertiis - ut praemittitur - perpetuis futuris temporibus adinstar fororum liberorum aliarum civitatum nostrarum libere celebretur atque continuetur, absque tamen praeiudicio fororum hebdomadalium et liberorum aliorum, aliis etiam libertatibus eorum, quibus hactenus usi fuissent, praedicti cives et hospites nostri secure utantur, gaudeant atque perfruantur, ... et haec volumus in foris et aliis locis publicis ad id opportunis ubique palam facere proclamari. A privilégiumát titkospecsétje ráfüggesztésével erősítette meg. Átírta I. Mátyás király 1474. máj. 3-i oklevelében, amelyet I. Ferdinánd király 1547. szept. 8-án, majd II. Mátyás király 1610. máj. 27-i privilégiumában írt át. DL 11795. (NRA 507-51.) - Sprawozdanie 31/75. sz. (Uo.) - Weisz: Vásárok és lerakatok 52. (Uo.) 615 Máj. 24. (f. VI. a. Trinit.) Az esztergomi káptalan emlékezetül adja, hogy személyesen megjelent előttük Palocz-i néhai Péter fia: Mátyus országbíró egyfelől, másfelől e Palocz-i néhai Péter fia: Imre (magn. et egr.), majd a következő bevallást tették: sano tractatu et matura deliberatione prehabitis, ut ipsi et ipsorum successiva posteritas fraternali et mutua caritate possent et quirent se amplexari et perpetue pacis tranquillitas vigere possit inter eos, talem inter se fecissent divisionem et dispositionem perpetuam duraturam, ymmo fecerint coram nobis, primo videlicet, quod omnia et singula clenodia argentea, thesauraria et pecunias quovis vocabulo vocitatas in duas partes rectas et equales inter se divisissent. Curiam vero habitationis eorum paternam in dicta Palocz habitam iamfatus dominus Emericus ipsi domino Mathyus suisque heredibus et posteritatibus iure perpetuo possidendam, tenendam et habendam annuisset, taliter tamen, quod prefatus dominus Emericus in facie eiusdem possessionis Palocz ubicumque voluerit, curiam habitationis pro se et suis heredibus construere faciendi tutam habeat facultatem similiter perpetue possidendam. Curiam autem habitationis eorum in possessione Helmecz habitam

Next

/
Oldalképek
Tartalom