C. Tóth Norbert - Mikó Gábor: Zsigmondkori oklevéltár XIII. 1426 - Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 55. (Budapest, 2017)
1426
1426. április 19. 193 jegyzővel kiküldték tanúbizonyságukat: Gros (dictus) András kanonokot, akik visszatérve elmondták, hogy ők húsvét ünnepének 15. napján (ápr. 15.) és más alkalmas napokon Katalin asszony mint felperes ügyvédje: Zuha-i Jako fia: János (egr. miles) és az alperes Antal fia: János jelenlétében kimenve Bwsson, Tothfalu, Schewerberg, Rychwalt, Sentmargitha, Helligwagasa, Lwpnugk, Lysnicz, Doman más néven Arnoltfalva és Kwrtueles birtokokra, primo dictam possessionem Bwsson sic divisissent, quod primo quartam partem hereditarie deventam eidem Iohanni filio Anthonii de dicta Bwsson tres sessiones extradedissent, quarum due a parte meridiei, una vero a parte occidentis cessisset, residuas autem tres partes in duas divisissent, quarum quatuor a parte meridiei ipsi Iohanni, reliqua vero pars, scilicet quinque sessiones, quatuor scilicet a parte septemtrionali et una a parte meridiei dicte nobili domine Katherine cessissent. Demum vero eandem possessionem Tothfalu eo modo divisissent, quod primo quartam partem similiter hereditarie deventam in linea meridiei a fine ipsius ville incipiendo decem sessiones iobagionales dicto Iohanni extradedissent, residuas autem tres partes in duas divisissent, quarum unam partem, videlicet sex sessiones in ordine eiusdem linee meridiei, decem autem in alia parte, videlicet a linea septemtrionali eidem Iohanni, alia vero pars in eadem linea, videlicet duodecim sessiones iobagionales dicte domine Katharine cessissent, due autem curie in eadem possessione Tothfalu nobilium cessissent eo modo, quod una a parte meridiei versus ecclesiam existens dicte domine Katherine, reliqua autem in alia linea aquilonis similiter versus ecclesiam existens ipsi Iohanni cessissent. Deinde autem predictam possessionem Schewerberg tali modo divisissent, quod primo quartam partem hereditarie deventam, videlicet sex sessiones a plaga orientali existentes ipsi Iohanni extradedissent, residuas autem tres partes in duas divisissent, quarum septem et media sessiones a parte meridiei adiacentes dicto Iohanni, item octo et media sessiones, quarum sex in linea orientis, due vero et media sessiones a parte occidentis, in fine superiori ipsi domine Katherine cessissent, scultetus vero eiusdem ville ipsis in communi remansisset. Sequenterque iamdictam possessionem Rychwalt taliter divisissent, quod una sessio a plaga aquilonis, quarta scilicet pars nomine hereditario deveniens eidem Iohanni cessisset, residuas vero tres in duas divisissent partes, quarum tres sessiones similiter ipsi Iohanni, alie autem due sessiones a plaga orientali adiacentes iamdicte domine Katherine cessissent. Ulterius autem predictam possessionem Sentmargitha omnino desertam et desolatam necnon domibus carituram reperissent, cuius censum ipsis partibus communiter tollere reliquissent. Demum vero predictam possessionem Helligwagasa eo modo divisissent, quod quarta pars, due scilicet sessiones a plaga orientali hereditarie deventas eidem Iohanni cessisset, residuas autem tres partes in duas divisissent, quarum una pars, videlicet quatuor a parte occidentali dicto Iohanni, residua autem pars, videlicet tres sessiones, due scilicet a plaga occidentis et una a plaga orientis adiacentes dicte domine cessissent. Sequenterque dictam possessionem Lwpnugk tali modo divisissent, quod primo quartam partem, videlicet duas sessiones hereditarie provenientes, unam a parte orientis, reliquam a parte occidentis adiacantes predicto Iohanni extradedissent, residuas autem tres partes in duas divisissent, quarum una pars, videlicet due sessiones ipsi Iohanni, alia autem pars a plaga orientali dicte domine cessissent. Demum vero iamdictam possessionem Lysnicz taliter divisissent, quod quartam partem, videlicet tres sessiones hereditarie deventas, unam scilicet a plaga occidentali adiacentes extradedissent, residuas vero in tres partes divisissent, quarum