Zsigmondkori oklevéltár XII. 1425 (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 52. Budapest, 2013)

1425

304 1425. július 3. possint et valeant. Quare, reverendissime pater, prefatus magister Andreas lector vestram benignam paternitatem implorando petit se in lectoratus possessionem et proventuum, fructuum et emolimentorum eiusdem restitui prenominatumque dominum Arnoldum aut eius nomine Iohannem de Wzfalu aut alium quemquam occupatorem et detentorem in perceptis et etiam eis, que percipi poterant per ipsum dominum Andreám lectorem ratione eiusdem lectoratus et in expensis factis et huiusmodi causa flendis condempnari, ad solutionemque et restitutionem eorundem integram plenam et omnimodam compelli et astringi auctoritate apostolica vestre reverende paternitati attributa et sententia et executionibus mediantibus. Protestatur nichilominus magister Andreas predictus, quod si aliqua in libello presenti posita sint, que tangant quoquomodo petitorium sive proprietatem dicti lectoratus, ea omnia et singula, quoad naturam petitorii suspendit et per vestram paternitatem illa suspendere petit in possessorio et in quantum eadem ad possessorium et relevamen in eodem ipsi magistro Andree lectori et pro eo faciant et sufficiant et prosint assumi pro productis et oblatis haberi et dumtaxat, ut sic et talia eadem producit, ponit et asserit et non aliter quovismodo predicta offert prefatus dominus Andreas modo forma iure via et conditionibus melioribus quibus potest et debet cum protestatione addendi, minuendi, corrigendi et emendandi presentem libellum alium vel alios loco ipsius formandi, producendi et exhibendi in iudicio iuxta consilia sapientum et iurisperitorum. Item protestatur de dampnis, fatigiis, laboribus et expensis factis et flendis. Item protestatur de omnibus et singulis de iure et consuetudine in Curia Romana et in sede vestre paternitatis protestari solitis. Vidimus etiam in actis coram dicto domino archiepiscopo et auditoribus suis conscriptis contineri, quod sanctissimus in Christo pater et dominus noster dominus dominus Martinus divina providentia papa quintus dictam causam recuperationis possessionis lectoratus predicto domino archiepiscopo commisit, quarum tenor in actis de verbo ad verbum continetur, quarum auctoritate idem dominus archiepiscopus Apostolice Sedis legatus et in huiusmodi causa delegatus examen testium certis suis executoribus atque nobis tandem post conclusionem in causa prolatione sententie diffinitive commisit auctoritate apostolica et mandavit, prout hec omnia ex actis pretactis plenius constare possunt et videri. Visis igitur et diligenter inspectis et examinatis prefatis libello articulis petitionem prelibati domini Andree lectoris et canonici et responsionem partis adverse, et rescripto apostolico et que partes ipse producere, dicere et allegare voluerunt verbo et in scriptis et super hiis habita plena et matura deliberatione de consilio iurisperitorum, quia per ea, que vidimus et cognovimus inter alia invenimus predictum dominum Andreám in quieta et pacifica et iuridica possessione lectoratus ecclesie Beati Martini de Scepus per quatuor annos et circa fructus redditus et emolimenta dicti lectoratus pacifice percipiendo extitisse invenimusque per dominum Iohannem de Wzfalu canonicum ecclesie Beati Martini procuratorio nomine domini Arnoldi canonici Waradiensis ipsum dominum Andreám de facto nullo iuris ordine observato dicto lectoratu et possessione eiusdem temere et indebite spoliatum fore. Ideo per hanc nostram sententiam diffinitivam, quam ferimus in hiis scriptis dicimus, sententiamus, declaramus et pronuntiamus dictum dominum Andreám ad possessionem predicti lectoratus iurium et pertinentiarum suarum fore restituendum et ipsum dominum Andreám in et ad possessionem dicti lectoratus Scepusiensis restituimus. Item per hanc nostram sententiam, quam ferimus in

Next

/
Oldalképek
Tartalom