Az Árpád-kori nádorok és helyetteseik okleveleinek kritikai jegyzéke (A Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 51. Budapest, 2012)

Az oklevelek kivonata, őrzési helyüknek és kiadásaiknak felsorolása és kritikájuk

Gothard alnádor 129 Átírta: Váci káptalan 1426. ápr. 21.: Biblioteca Academiei RR Bucures- ti (Románia), Sectia manuscrise si documente: Documente cu pecete 497. (DF 278431.) = Biblioteca Academiei RR Bucuresti (Románia), Sectia manuscrise si documente: Pongrácz család, bashalmi, Peceti 497. (DF 280264.) Az oklevél szövege: Nos comes Gothardus vice Dyonisio palatino in Hotwan residens omnibus quibus expedit tenore presentium facimus manifestum, quod Dangris et fráter eius, filius Gurk, Laurentius, Benedictus Calvus et Ladus de genere Opuz Edelmum et fratrem eius Opuz super terra Gylienus cognati ipsorum coram nobis traxerant in causam, tandem petitionibus multorum nobilium et partium attendentes ipsos super causa terre dicte Gylienus mediantibus istis nobilibus videlicet comite Werrardo, comite Paznano, Theodorio de Opuz et Petro magistro de Selb pacem permisimus reformare, que pax inter ipsos taliter est reformata, quod terram prescripti Gylienus in Scamtov continentem antenominati quatuor nobiles viri sub testimonio conventus de Hotwan et Symone nostro homine de Rad mediante in partes diviserunt certis metis distinguendo ita, quod duas partes sepedicte terre Dangris et filius Gurk et alii cognati sui prenominati, scilicet Laurentius, Benedictus et Ladus ipsis prescriptis Edelmo et Opuz de eodem genere dederunt in perpetuum possidendas, nominatas partes et divisiones terre ex superiori parte aque Zagwa, quas pro firma pace iidem Edelmus et Opuz bono animo et benigne receperunt. Tertia verő parte iamdicte terre ex inferiori parte aque Zagwa Dangris et filius Gurk, Laurentius, Benedictus et Ladus, dante Edelmo et Opuz, pro firma pace receperunt in perpetuum possidenda. Cuius terre divisio per istas certas metas taliter distingueret, quod prima méta a parte orientálj posita est iuxta unum rivulum qui vocatur Fwzeg prope ilicem, et hinc procedendo parum ad occidentem posita est méta in medio feneti. Et hinc iterum procedendo deciinat ad septemtrionem et ibi posita est méta iuxta eundem rivulum Fwzeg. Hinc iterum procedit ad occidentem et super unum monticulum posita est méta. Et hinc pervenit ad aquam Zagwa et ibi super ripam posita est méta, et ibidem transeundo ad aquam Zagwa ad partem occidentem, iuxta aquam que vocatur Scegemem posita est méta. Eta hinc tendit ad mortuam que vocatur Hoult Zagwa et ibi super ripam posita est méta, et ibidem intrando Hoult Zagwam in medio eiusdem Hoult Zagwa tendit ad partem septemtrionalem et pervenit ad unum zegved et ibidem posita est una meta. Hinc autem parum superius procedendo per medium eiusdem Houltzagwa pervenit ad unam arborem que vocatur ulmus, et ibidem transeundo eandem Hoult Zagwa prope eandem arborem posita est una meta. Item hinc procedendo per fructus posita est una meta sub piro, et hinc parum procedendo una meta posita est prope fenestram altaris Sancti Andree, et per fenestram eundo per medium ecclesie Sancti Andree a parte occidentali prope cimiterium posita

Next

/
Oldalképek
Tartalom