C. Tóth Norbert: Politikatörténeti források Bátori István első helytartóságához (1522-1523) (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 50. Budapest, 2010)
Oklevelek, levelek
1522.június 93 universitatis omnium magistrorum sartorum istius civitatis, quod licet ipsi tali privilegio universitati sive czehe ipsorum a regibus Hungarie concesso gauderent, ut relicta alicuius sartoris de universitate eorum defuncti non ultra spatium unius anni in medio ipsorum laborare famulosque ad id idoneos sartores tenere posset, quod quidem [... ] specie vidimus, tamen hoc curato minime honesta domina Cristinna relicta providi condam Michaelis Erh[..] et quedam alie diversis subterfugiis adin- ventis [h]uiusmodi privilegio eorum et libertatibus ipsorum exponentium derogare et contravenire niterentur. Quia autem in hac absentia predicti domini nostri regis nostri sic officii unumquemque in sua libertate conservare, hortamur vos et requirimus nihilominusque auctoritate prefate regie maiestatis, qua nunc fungimur, vobis committimus et mandamus, quatinus acceptis presentibus a modo deinceps prefatam universitatem sartorum istius oppidi iuxta privilegia eorum et consuetudinem iuste prescriptam in ipsorum libertatibus tenere et conservare prefate quoque relicte ac aliis, si que fuerant, non obstantibus quibuscunque litteris aut nostris aut regiis preceptoriis, privilegia antiqua ipsorum exponentium infringendis [... ] vel dandis committere debeatis, ut ipse a pro[tui]tione operis huiusmodi post revolutionem annua[lem] cessare [..]ne[.]ntur iuxtaque privilegia eorum eosdem exf...] pacifice et quiete, ut premissum est, conservare [tenea]mini, secus nullo modo facturi. Presentibus perlectis [exhiJbenti restitutis. Datum Bude, feria quinta [proxima] post festum penthecostes, anno Domini mille[simo qjuingentesimo vigesimo secundo. De propria commissione domini pa[lati]ni, locumtenentis regie maiestatis 76 1522. junius 14. Prága. II. Lajos király levele Betlenfalvi Thurzó Elek királyi kincstartóhoz: a pozsonyi harmincadot addig ne vegye el Sárkány Ambrustól, amíg a bécsi tanácskozás költségeit meg nem téríti neki. Átírta a budai káptalan 1522. jún. 30-i oklevelében Ákosházi Sárkány Dénes (egr.) kérésére, amely szerint a király levele papíron sigilloque suo secreto in margine inferiori impressive volt megerősítve. DL 24 400. (Regnicolaris levéltárból, Archivum regni, Különböző állagok, H-20.) — Kiadása: Tört. Tár 1906. 334. Ludovicus Dei gratia rex Hungarie et Bohemie etc. fideli nostro magnifico Ale- xio Thwrzo de Bethlenfalwa thezaurario nostro salutem et gratiam. Ad conventum Viennensem profectus est fidelis noster magnificus Ambrosius Sarkan consiliarius et orator noster de mandato nostro ad tractandum cum principum imperii commis-