C. Tóth Norbert: Politikatörténeti források Bátori István első helytartóságához (1522-1523) (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 50. Budapest, 2010)

Oklevelek, levelek

1522. május 75 dissimis ac reverendo, generosis, magnificis, strennuis, nobilibus ac prudentibus commissariis principum Sacri Romani imperii ibidem futuris, absente vero pre- fato domino duce Ferdinando cum eisdem oratoribus illuc mittendis de negotiis expeditionis in Tureos fidei nostre sancte hostes spurcissimos deque ratione et for­ma belli gerendi aliisque rebus omnibus ad huiusmodi expeditionem necessariis agendi, tractandi, disputandi concludendique et ad eorum summum, qu? conclusa eorundem oratorum nostrorum consensu fuerint, nos obligandi et nostro nomine promittendi aliaque omnia et singula huc pertinentia faciendi, que nos ipsi face­re possemus, si personaliter interessemus. Etiam si talia forent, que mandatum exigerent magis speciale, quam presentibus est expressum, promittentes in verbo nostro regio, quod quicquid per predictos oratores nostros vel eorum aliquos, eos videlicet, qui aderunt, si omnes interessé quacunque causa non possent, cum pre­fabs serenissimo duce Ferdinando commissariisque principum imperii ac eiusdem domini ducis oratoribus simul vel divisim nostro nomine tractatum ordinatumque et conclusum fuerit, ratum habebimus firmiterque et inconcusse observabimus et observari faciemus atque omnia eorum promissa et obligationes nostro nomine fa­ciendas sine dolo et fraude adimplere curabimus cum effectu harum nostrarum vi­gore et testimonio litterarum mediante. Datum Präge, decimo die predicti mensis Maii, anno Domino millesimo quingentesimo vigesimo secundo. Ludovicus rex manu propria 53 1522. május 13. Buda. Bátori István nádor, királyi helytartó levele Bártfa városához, amelyben felszólítja őket, hogy az ez évi adót haladéktalanul adják át a kincstartó emberének; valamint a török pusztításairól tudósítja őket. Papíron, záró papírfelzetes gyűrűspecséttel. SA v Poprade, Pobocka Bardejov, Bártfa vá­ros It. 5141. (DF 218 072.) Prudentibus et circumspectis iudici et iuratis ceterisque civibus civitatis Bartffen- sis, nobis dilectis. Prudentes et circumspecti nobis dilecti! Iam vobis per binas litteras nostras commisimus et mandavimus, ut presens subsidium, quod de vestri medio maie- stati regie provenire debet, exigere et ad manus hominis domini thezaurarii sue maiestatis administrare deberetis, vos vero mandata nostra surda aure hactenus pertransientes, non considerantes pericula castrorum finittimorum huius regni, in

Next

/
Oldalképek
Tartalom