C. Tóth Norbert: Politikatörténeti források Bátori István első helytartóságához (1522-1523) (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 50. Budapest, 2010)

Oklevelek, levelek

62 1522. április tem cupiunt, nisi securitatem et ut victualia pro pecuniis tam in progressu, quam in locis, ubi erunt, habere queant, venturi non ad aliquam vel regni, vel regnicola­rum offensionem, sed solum modo ad ipsius regni deffensionem. De maiori autem numero gentium et de forma ac ratione belli gerendi deque modis, quibus exter- n? nationes et cum Hungaris et inter se pacifice et citra omnem iniuriam stare et vivere possint. Vienna infra paucos dies per commissarios principum impe­rii et nostros, quos illuc missuri sumus, oratores tractabitur et concludetur. Unde speramus nos certissimum validissimumque auxilium habituros. Aderit nobis et succureret illustrissimus quoque princeps Ferdinandus archidux Austri?, sororius noster amantissimus cum omnibus viribus suis et si opus erit, etiam in persona sua. Egimus cum Moravis, qui nobis certum numerum peditum iam expediverunt parati nobiscum, una etiam viritim contra hostes venire. Misimus oratores nostros ad Slesiam et Lusaciam. Certi autem sumus, illos quoque nobis non defuturos. Nos ipsi agimus cum Bohemis sperantes et ipsos ad ferendam nobis opem ultimos non futuros, quod autem ad personam nostram attinet, pro salute omnium vestrum et pro totius regni nostri Hungari? defensione omnem bellorum fortu­nam forti animo experiri sangvinemque ac vitam etiam nostram, si opus fuerit, effundere non dubitabimus et cum primum dietam Bohemicam, quam hic Pra- g? statim post dominicam Quasi modo1 celebraturi sumus, bono modo conclude­mus. Nostrum reditum in Hungáriám maturabimus et vos presentia nostra auxiliis­que fratrum, amicorum et subditorum nostrorum consolabimur et animos vestros discriminum impedimentium magnitudine deiectos in spem bonam erigemus. Quam ob rem fidelitates v(estras) hortamur eisdemque firmissime manda­mus, ut subsidium pro conducendis gentibus et aliis belli oneribus sustenendis ordinatum, secundum articulos superinde confectos quam citissime et de vobi ip­sis et de colonis vestris exolvere et exolvi facere debeatis, ut tempestive et ante­quam externa auxilia Ungariam penetrent, gentes quoque istius regni nostri parat? esse et alia belli necessaria disponi possint, ne contingar externis copiis ad ve­stram salutem paratis, noster quorum causa agitur, imparatos inveniri. Prqterea rursum mandamus, sicuti antea quoque in discessu nostri ex Ungaria mandavi­mus, ut ad hanc expeditionem per singula etiam capita parati esse debeatis, ut si opus erit, citra moram progredi et ea facere possitis, qu? boni olim Hungari pro tuenda patria sua faciebant. Nihil dubitantes Deum optimum maximum contra hostes nominis sui crudelissimos victoriam nobis concessurum, secus facere non presumatis. Nam alioquin eos, qui salutem patri? temere neglexerint et h?c man­data nostra contempserint, meritis penis puniri procul dubio faciemus. Mandamus autem etiam fideli nostro spectabili et magnifico Stephano de Bathor comiti et pa­latino ac locumtenenti nostro, ut ipse omnes negligentes ad executionem omnium premissorum autoritate nostra sibi concessa compellat, cogat atque etiam prout

Next

/
Oldalképek
Tartalom