C. Tóth Norbert: Politikatörténeti források Bátori István első helytartóságához (1522-1523) (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 50. Budapest, 2010)

Oklevelek, levelek

1523. április 209 In adventu huc rex reperivit unum nominatum dominum Melchiorem Lank, olim servitorem cardinalis Seduniensis missum a pontifice per postas. Expositio fuit breviter de infrascriptis: quantum sua sanctitas fuerit sollicita de expeditione contra Turchas et precipue pro auxilio defensionis regni Hungarie et continuo sollicitasse pacem inter principes Cristianos et quamvis adhuc facta non sit, tamen sperat, ut continuo laborat et si opus erit, mittet etiam cardinales legatos de latere. Preterea suam sanctitatem ordinasse decimas per totam Cristianitatem pro bello contra Tureas. Item, quod elegit cardinalem Columnam ad maiestatem suam et regnum Hun­garie, qui veniet sine ulla impensa sue maiestatis, immo portabit pecunias etiam secum pro auxilio contra Tureas. Et interea, quo veniet prefatus cardinalis etiam sua serenitas per unum suum oratorem mittet de paupertate sua unam summam pecuniarum rogans suam maiestatem, ut interea sit forti animo et curet conservare castra finitima. Et quod sua serenitas nichil sit pretermissura, quod erit sibi pos­sibile pro defensione illius regni. Declaravit etiam sua beatitudo quanta instantia cesarea maiestas et serenitas vestra procuret apud suam beatitudinem, ut omni­bus modis iuvet ipsum regem. Sanctitas sua illum oratorem direxit ad me, ut prius omnia communicaret.2 Orator Venetus comunicavit nomine domini sui multas copias litterarum de illa lachrimabili et infelici perditione Rodos per deditionem et iam magnum ma­gistrum XVIII Ianuarii pervenisse in Candiam et in illis novis ostendunt Tureum parere ducentas triremes, cum quibus velit descendere in regno Neapolitano et agredi Romam, sicuti supradicta nova particularia non dubito serenitatem vestram habuisse a suis, qui Venitiis sunt.3 Preterea prefatus orator respondit dominium suum audivisse instantiam factam per secretarium regium pro auxilio contra Tur­chas et excusavit non posse, sed quando alii principes Cristiani facient, etiam il­lud dominium faceret. Etsi prius auxilia daret, esset ponere dominia sua in aperte periculo. Venit unus orator Polonus, publice dixit regi duas causas adventus sui: unam, ut persuaderet, ut ducibus Sclesie privilegia servaret — fuit autem hoc, quia in principio Bohemi volebant, ut illi duces venirent ad iustitiam in Bohemiam con­tra privilegia sua, quod tamen rex non consenserat, sed tenuerat rem in suspenso. Secundo, ut rogaret regem, ut in dominiis suis precipue in Sclesia non permitteret sectam Lutherianam insurgere et inter alia mandaret, ne libri sui venderentur, si­cuti etiam ipse rex Polonie prohibuit in dominiis suis. Prefatus orator significavit secrete regi se habere aliquid loqui cum ipso solo rege et sicut potiri olfacere, est de illustrissimo magistro Prussie, dőlendő, quod secunda vice exceperit eum in cu­ria sua. Curabo, postquam locutus erit, certitudinem et monebo deinde serenitatem vestram.

Next

/
Oldalképek
Tartalom