C. Tóth Norbert: Politikatörténeti források Bátori István első helytartóságához (1522-1523) (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 50. Budapest, 2010)

Oklevelek, levelek

182 1523. március Sicut prius scripsi ad festum Beati Georgii martirum1 prorogaverunt congre­gationem. Pro Deo, si possibile est, ibi bene conclusis omnibus reducatis regiam maiestatem et spero omnibus in rebus maiestatis sue prospera cuncta a nobilibus et multis aliis consequi, qui expectant et ingemissent, ut citius rediret maiestas sua, sed spero venturum maiestatem suam adhuc in fine quadragesime,2 quia hic comedet pascha.3 Et Deus reducat maiestatem suam unacum suis sanam et inco- lumnem et extollat dexteram eius super inimicos et alios malos. Magnificentiam vestram Deus conservet et cum ea reducat cum sanitate. Ex arce Budensi,4 feria secunda post Reminiscere, anno 1523. Iohannes Bornemissa comes Posoniensis etc.5 1 Ápr. 24. 2 Máic. 12. 3 Ápr. 5. 4 Átjavítva Burgo által Ex Buda-ra. 5 Az aláírás lehúzva. 167 1523. március 2. Budai vár. Bornemissza János pozsonyi ispán, budai várnagy levele Zsigmond lengyel ki­rályhoz, amely szerint nála járt a francia király követe; továbbá kéri, hogy Lajos királyt támogassa, valamint beszámol a végvárak helyzetéről. Eredetije nem ismert. — Kiadása: Acta Tomiciana VI. 253-254. Serenissime princeps et domine, domine mi gratiosissime post fidelium servitio­rum meorum commendationem. Prima die Martii venit ad me seductor, a quo prius didiceram per industriam processus suos omnes, et tunc debito meo satisfeci apud principes meos. Nunc spero, quod vacuus redibit, qui mihi videtur, quod preter Deum nullus desiderio suo satisfacere posset, homines non possent, sed bonum fuit scire, ex quo ita tarde venit post datam literarum maiestatis vestre, admira­tione ducebar, dedi sibi responsum, ut discedat, si poterit per aera, quia per terras timendum est. Ceterum maiestas vestra tot principum tam Christianorum, quam paganorum regnorum curis occupatur, ut tedium facio maiestati vestre. Ignoscat maiestas ve­stra supplico, sed hic in regno ita in malis terminis sumus, nec calamus, nec lingua exprimere poterit. Unum supplico maiestati vestre, ut inter omnia alia bona velit animo considerare etatem serenissimi domini mei et inter ceteras legationes suas semper hortari vel rogare, ut maiestas sua habeat intentum animum et pondus verborum consilii sui et non credat, nisi ea, que aperte scit et intelligit, proficua, et quod non seducatur coloratis verbis ab iis, que pro utilitate intelligit et mutat,

Next

/
Oldalképek
Tartalom