C. Tóth Norbert: Politikatörténeti források Bátori István első helytartóságához (1522-1523) (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 50. Budapest, 2010)

Oklevelek, levelek

154 1522. november cerarent. Intelleximus etiam ab eisdem1 tres equos et unum currum accepissent, quod certe vestre m(agnificentie) facere non debuissent. Quum sciant illos ioba- giones regie maiestatis fore, si autem sua maiestas hoc intellexerit, non accipiet a vestris m(agnificentiis) bono animo. Nos autem nollemus maiestatem suam ab eisdem vestris2 m(agnificentiis) alienare, igitur rogamus vestras m(agnificentias), velint primum intuitu maiestatis sue et amicitie etiam nostre facere, quod eosdem cives non molestent, si fecerint, nos quoque vestras m(agnificentias) sue maiestati in omnibus commendare non desinemus. Bude, in festo presentationis Beatissime virginis Marie, anno Domini 1522. Alexius Thurzo de Bethlenfalwa thezaurarius et magister cubiculariorum regie maiestatis etc. 1 Az eredetiben: eosdem. 2 Az eredetiben: ab easdem vestras. 137 1522. november 23. Prága. II. Lajos király meghagyja Bornemissza János pozsonyi ispánnak, hogy mivel az egykor Vázsonyi Gergely és felesége, Magyar Benigna kezén volt három Kiilső- Szolnok megyei birtokot Ferdinánd osztrák főherceg és testvére, Mária királyné, azaz az ő felesége kérésére Verbőci István személynöknek adományozta szolgála­taiért, adja át a birtokokat Verbőcinek, miután visszatért Nürnbergből. Papíron, a szöveg alatt papírfelzetes titkospecséttel. DL 23 699. (MKA, NRA 834-9.) Ludovicus Dei gratia rex Hungarie et Bohemie etc. fideli nostro magnifico Ioanni Bomemyzza, comiti nostro Posoniensi salutem et gratiam. Superioribus diebus, cum apud serenissimum principem Ferdinandum archiducem Austrie, sororium nostrum charissimum pro bonis filiorum condam Eyczinger in Nova Civitate nu­per decollati, que ad fiscum sue serenitatis applicata fuerant, ipsis filiis remittendis intercessissemus illius serenitas ad petitionem nostram, quamvis instantem bona illa, que iam in potestate et in manibus suis erant, filiis ipsius condam Eyczin­ger condonavit et libere remisit. Paulo autem post ipse quoque dux Ferdinandus apud nos unacum reginali maiestate, sorore sua, consorte nostra charissima vicis- sim instantia non minori intercessit pro quibusdam tribus possessionibus, videlicet Abon, Thezeg et Paladych, que olim condam Gregorii de Vason et domine Beni­gne eiusdem consortis fuerant, fideli nostro egregio magistro Stephano de Wer- bewcz personalis presentie nostre locumtenenti per nos conferendis, quas quidem possessiones tum ad tam ardentem ipsius Ferdinandi ducis et reginalis maiestatis

Next

/
Oldalképek
Tartalom