C. Tóth Norbert: Politikatörténeti források Bátori István első helytartóságához (1522-1523) (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 50. Budapest, 2010)

Oklevelek, levelek

128 1522. augusztus Spectabili ac magnifico domino, domino Stephano de Bathor comiti Themesien- si, incliti Flungari? regni palatino ac generali capitaneo, domino mihi plurimum observando. Spectabilis ac magnifice domine, domine mihi plurimum honorande! Acce­pi literas m(agnificenti?) vestry mihi proxime per Franciscum Acziel redditas, gaudeo de tranquillo ad presens illius regni statu. Ceterum cum dominus Fran- ciscus hic omnia publica et privata gubernaverit, supervacaneum duxi literis meis m(agnificentiam) vestram onerare, is enim enucleabit singula, qu? nisi ipse il­luc proficisceretur, ego m(agnificenti?) vestr? perscriberem. Unum hoc additio et non tam hortor, quam obsecro, ut m(agnificentia) vestra pro sua solita erga re­gem et patriam fide, sicut hactenus fecit, insudet, ne quippiam perfidi hostis Ture? truculentia ab illo florentissimo regno abstrahatur. Demum magnificentiam ve­stram Deus optimus maximus novis et his felicibus successibus contra Turchas in dies magis magisque florentem per longa annorum curricula custodiat, cui me, ut domino mihi plurimum, honorando etiam atque etiam commendo. Prag?, in die Bartholomei, anno Domini 1522. Ad servitia d(ominationis) v(estr?) m(agnific?) Andreas Burgus 115 1522. augusztus 27. Prágai vár. II. Lajos király a budai polgárok panaszára meghagyja Thurzó Elek királyi kincs­tartónak, hogy Buda városát az adó ügyében ne merészelje zaklatni, mivel azt már megfizették, s egyébként pedig királyi védelmébe vette őket minden zaklatóval szemben. Papíron, záró titkospecsét darabkáival. DL 23 674. (Diversa Litterarum Instrumenta A- 39.) — A hátlapján alul: pro Budensis. Magnifico Alexio Thwrzo de Bethlenfalwa thesaurario nostro, fideli nobis dilecto. Ludovicus Dei gratia rex Hungarie et Bohemie etc. Commissio propria domini regis Magnifice fidelis nobis dilecte! Iudex et iurati cives civitatis nostre Budensis et per litteras et per nuntios suos declaraverunt nobis taxam ex ordinatione regni ad defensionem eiusdem ab eis valde severe et cum maximo pauperum civium periculo proxime fuisse exactam, que ab aliis non tanta adhibita severitate exige­retur, immo a multis neque exigeretur. Quamquam hoc quoque non satis equum ipsis videretur, quando necessitas communis esset, et alii aliis gravius taxarentur,

Next

/
Oldalképek
Tartalom