C. Tóth Norbert: Politikatörténeti források Bátori István első helytartóságához (1522-1523) (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 50. Budapest, 2010)
Oklevelek, levelek
1522. augusztus 125 Ludovicus rex manu propria' 1 Az aláírás más kézzel. 111 1522. augusztus 23. Buda. Bátori István nádor, királyi helytartó hűséges szolgálataik, illetve a tűzvész miatt Csicseri Lászlót és Zsigmondot a király hazatértéig felmenti az Ung megyei Vaján birtokon lévő részeik után az adófizetés alól. Szakadozott papíron, a szöveg alatt pecsét nyomával. DL 32 115. (Csicsery cs. It. 1116.) — A hátlapján a régi jelzetet író kezével: fl. Ilii, den. XX. Nos Stephanus de Bathor regni Hungarie palatinus et iudex Comanorum comesque Themesiensis, necnon serenisssimi principis et domini, domini Ludovici Dei gratia Hungarie et Bohemie regis etc., domini nostri gratiosissimi in hac absentia sue maiestatis locumtenens et capitaneus generalis memorie commendamus tenore presentium significantes quibus expedit, universis, quod nos cum ad nonnullorum dominorum, potissime tamen reverendissimi in Christo patris et domini, domini Georgii Dei et apostolice sedis gratia archiepiscopi ecclesie Strigoniensis locique eiusdem comitis perpetui ac primatis eiusdem regni Hungarie et aposto- lice sedis legati nati petitionem et intercessionem, tum vero consideratis fidelitate ac servitiis nobilium Ladislai et Sigismundi de Chycher, que ipsi iuxta eorum possibilitatis exigentiam sacre primum huius regni Hungarie corone, deinde maiestati regie pro locorum et temporum varietate exhibuerunt et impenderunt, directam et equalem medietatem totalis possessionis Wayan vocate in comitatu de Wng existentis habitam, que circa festum annuntiationis Beatissime virginis Marie novissime' elapsum sinistro fortune casu dimptis duabus domibus ioba- gionalibus ignis voragine combusta incinerataque esse dicitur, infra salvum sue maiestatis in hoc regnum Hungarie reditum ab omni et quavis solutione lucri ca- mere sue maiestatis, necnon aliarum contributionum taxarumque ordinariarum et extraordinariarum eidem maiestati sue [qjuomodolibet offerendarum et prestan- darum eximendam duximus et supportandam presentium per vigorem. Quocirca vobis magnifico domino Alexio Thurzo de Bethlenfalwa, moderno thezaurario regio ac egregiis dicatoribus et exactoribus quarumcunque contributionum regiarum, preterea comitibus, vicecomitibus et iudicibus nobilium comitatus de Wng pro tempore constitutis authoritate et in persona prefati domini nostri regis, qua impresentiarum fungimur, per presentes committimus et mandamus, quatinus a