C. Tóth Norbert: Politikatörténeti források Bátori István első helytartóságához (1522-1523) (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 50. Budapest, 2010)
Oklevelek, levelek
1522. augusztus 121 rum sint posita et ob id continuis excursionibus ipsorum Tureorum obnoxia longe maiori sumptu, maiori custodia sunt conservanda, prout ipsum id tempus de prepositura istius ecclesie Quinqueecclesiensis minori, quo arces eiusdem episcopatus Sirmiensis facilius firmiorique presidio tenere posset, sibi providere prefata regia maiestas dignata fuit, prout ex litteris donationalibus sue maiestatis voluntatem clarius cognoscetis, quia autem venerabilis Iacobus Piso secretarius reginalis maiestatis, qui istam preposituram minorem habuit, ad preposituram, Sancti Sigi- smundi ante castrum Budensis fundatam est translatus et iam installatus, hortamur vos et requirimus nichilominusque authoritate regia, qua nunc fungimur, et etiam de speciali in hac parte nobis commissione dicti domini nostri regis vobis firmiter committimus, quatinus statim visis ipsis litteris sue maiestatis eundem Ladislaum de Maczedonya in realem et actualem possessionem ipsius prepositure minoris, quam nos etiam eatenus, quatenus iure patronatus sue maiestatis ex benigna concessione et induito in absentia eiusdem fungimur, eidem domino Ladislao pleno iure damus et conferimus, admittere et acceptare omniaque iura dominiumque et quevis bona eiusdem prepositure nullo ulteriori aut termino, aut mandato ex- pectato eidem, quemadmodum ipsi etiam domino Iacobo Pisoni prepositure sue predicte, ad quam est translatus, mox omnia iura dominiumque sunt tradita et assignata, tradere et assignate velitis et debeatis, secus non facturi. Presentibus perlectis exhibenti restitutis. Datum Bude, feria quinta proxima post festum Beate Anne matris Marie, anno Domini millesimo quingentesimo vigesimo secundo. Ex propria commissione domini palatini, locumtenentis regie maiestatis 107 1522. augusztus 6. Buda. Bátori István nádor, királyi helytartó levele Kassa városához: engedjék meg But- kai Péternek, hogy házat vegyen városukban. Foltos, szakadt papíron, záró gyűrűspecsét nyomával. Archív mesta Koäic, Collectio Schwartzenbachiana 1044. (DF 271 100.) — N. T. Prudentibus et circumspectis iudici et iuratis ceterisque [civibus] ac toti communitati civitatis Cassoviensis, amicis nobis d[ilectis]. Prudentes et circumspecti amici nobis honorandi! Desiderium, quod egregius Petrus de Bwthka in comparatione unius domus istic in vestri medio habet, non minus decori profectuique istius civitatis accedere, quam commoditati utilitatique ipsius Petri prodesse arbitramur, qui id ob vicinitatem bonorum suorum isti civitati