C. Tóth Norbert: Politikatörténeti források Bátori István első helytartóságához (1522-1523) (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 50. Budapest, 2010)
Oklevelek, levelek
1522. július 1 15 tatem, cum ex certis intellexissem, quoniam me quoque similes tunc et ante ea continue detinebant egritudines, misi pro illo et tandem vocatus me accessit cu- ravitque Dei gratia expertusque sum totum, quid de illo audieram. Nam ab illo die, quo primum illum novi, sum utraque egritudine et podagre et calculi omnino solutus, adeo, ut mihimet mirum videatur non mediocre in tantis diebus me nil illarum mali sensisse, is est doctor Iohannes, qui et ducem Laurentium curavit et alios quamplures, omnia ora clamant huius peritiam. Ego tamen id solum predico, quod inter omnes doctores, quos ab ineunte etate noveram, id non solum est precipuus, sed longe meo iudicio excellentissimus, quem mox, ut vidi litteras s(pectabilis) et mag(nifice) do(minationis) vestre, feci querere et inventus est in ascensu currus volens in Grach illico proficisci, vocatus est ad me, cum quo rem omnem fideliter et amice communicant ortatusque sum illum multis maximisque promissionibus, ut s(pectabilem) et m(agnificam) do(minationem) vestram adeat, cum quo tandem sic determinavi, ut dum s(pectabili) mag(nificentie) vestre placuerit, statim mittat pro se in Grach et statim adibit s(pectabilem) mag(nificentiam) vestram, ita tamen, quod s(pectabilis) mag(nificentia) v(estra) illi labores et curam suam in vanum non relinquet, super quo illi strictissime promisi, curet tamen s(pectabilis) m(agnifica) vestra, ut dum illum voluerit, mittat pro illo currum et aliquos equites, ut et secure et honeste venire possit. Nam hoc unum est in illo doctore inter alia, quod certe est magne voluntatis, intitulatur autem Iohannes de Hailbel doctor in Graach. Erit autem via, cum s(pectabilis) mag(nificentia) vestra pro illo miserit, de Buda in Albam Regalem, ex Alba ad Palotha, ex Palotha ad Kwzyngh in lingua Germanica, in Hungarica vero Nemethwywaar et deinde recte ad Grach. Tractavi autem cum illo ad integrum, non frustrabitur s(pectabilis) m(agnificentia) vestra, dum pro illo miserit. Ego libenti animo servivi s(pectabili) m(agnificentie) vestre et si quibus etiam maioribus possem, paratus essem. Pro reliquo opto do(minationem) v(estram) m(agnificam) et s(pectabilem) ad sua vota bene feliciterque valere. Datum Vienne, feria sexta proxima ante Beate Margarethe virginis, anno Domini 1522. Servitor Ambrosius Sarkan etc. 101 1522. július 19. Buda. Bátori István nádor, királyi helytartó levele Varasd megye nemességéhez, hogy a múlt évi országgyűlés határozata értelmében álljanak készen a török elleni harcra, valamint az általuk fizetendő hadisegély negyedét küldjék el Battyányi Benedeknek oda, ahová ő rendeli. Papíron, a szöveg alatt papírfelzetes pecséttel. HDA Sermage cs. 11-L. (DF 276 768.)