C. Tóth Norbert: Politikatörténeti források Bátori István első helytartóságához (1522-1523) (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 50. Budapest, 2010)

Oklevelek, levelek

1522. július 1 13 Nos Stephanus de Bathor regni Hungarie palatinus et iudex Comanorum ac co­mes Themesiensis serenissimique principis et domini, domini Ludovici Dei gratia Hungarie et Bohemie etc. regis, domini nostri gratiosissimi in hac absentia sue ma- iestatis locumtenens etc. memorie commendamus tenore presentium significantes, quibus expedit, universis, quod pro parte et in personis egregiorum Benedicti et Francisci de Kerezthwr exhibite sunt coram nobis et producte quedam littere con­ventus monasterii Sancti Egidii de Simigio in simplici papiro patenter confecte sigilloque eiusdem a tergo impressive consignate, quibus mediantibus generosa domina Christina relicta egregii condam Nicolai de Kerezthwr de ultima volunta­te ac testamentali legatione prefati condam Nicolai de Kerezthwr, domini et mariti sui totalem possessionem ipsorum Kysbatthyan vocatam in comitatu Simigiensi habitam pro salute et refrigerio animarum suarum ecclesiis parochiali Sancti Cru­cis in eadem possessione Kerezthwr vocata fundate ac Beati Petri apostoli prope Balatinum per predictum condam Nicolaum Kerezthwry reedificate in perpetuam elemosynam, prefatis vero Benedicto ac Francisco Kerezthwry, fratribus utpote carnalibus prefati condam Nicolai Kerezthwry ipsorumque heredibus et posterita­tibus universis pro amore fraternali inferius in tenore earundem litterarum clarius contentis in perpetuum dedisse, donasse et inscripsisse dinoscuntur, tenoris infra- scripti supplicatumque extitit nobis pro parte prescriptorum Benedicti et Franci­sci Kerezthwry, ut easdem litteras ac omnia et singula in eis contenta in persona prefati domini nostri regis ratas, gratas et acceptas habentes litterisque nostris pri- vilegialibus de verbo ad verbum inseri facientes eisdemque dationi, donationi et inscriptioni consensum pariter et assensum prebere dignaremur. Quarum quidem litterarum tenor talis est: Itt következik a somogyi konvent 1522. június 25-i oklevele. Kivonata: SMM 3. (1972) 50/63. Nos igitur premissis supplicationibus pro prefatis Benedicto et Francisco1 Kerezthwry nobis modo quo supra porrectis favorabiliter exauditis et admissis prefatas litteras annotati conventus non abrasas, non cancellatas, nec in aliqua sui parte suspectas, sed omni prorsus vitio et suspitione carentes presentibusque litteris nostris privilegialibus de verbo ad verbum sine diminutione et augmento aliquali insertas quoad omnes earum continentias, clausulas et articulos eatenus, quatenus eedem rite et legittime existunt emanate viribusque earum veritas suf­fragatur, in persona eiusdem domini nostri regis ratas, gratas et acceptas habentes prescriptis dationi, donationi et inscriptioni nostrum consensum prebuimus, im- mo prebemus benivolum pariter et asensum, et nihilominus attentis et considera­tis fidelibus servitiis eorundem Benedicti et Francisci Kerezthwry per eos sacre primum huius regni Hungarie corone et deinde maiestati regie iuxta possibilitatis ipsorum exigentiam exhibitis et impensis totum et omne ius suum regium, si quod

Next

/
Oldalképek
Tartalom