C. Tóth Norbert: Politikatörténeti források Bátori István első helytartóságához (1522-1523) (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 50. Budapest, 2010)

Oklevelek, levelek

1522. június 105 Ludovicus Dei gratia rex Hungarie et Bohemie etc. Commissio propria domini regis Spectabilis et magnifice fidelis nobis sincere dilecte! Exponunt nobis cives nostri Posonienses, qualiter dicatores comitatus Posoniensis vellent ab eis exigere non solum florenum unum pro taxa regni, sed etiam ad solvendum de vinis et aliis rebus ipsos cogere, cum tamen ab aliis per totum regnum non plus, quam unus florenus pronunc exigeretur, supplicantes nobis, ut eos supra alios gravari non pateremur. Quorum supplicationi iuste annuentes, mandamus vobis, ut si ab aliis non exigitur nisi unus florenus, non permittatis etiam ipsos cives Posonienses cogi ad aliquid plus solvendi, si vero alii solvunt, non possumus neque etiam volumus ipsos esse exemptos. Secus igitur ne feceritis. Datum Präge, in festo Beati Ladislai regis, anno Domini millesimo quingentesimo vigesimo secundo. 91 1522. junius 27. Prága. II. Lajos király megparancsolja Földes János és Kondé István pozsonyi adósze­dőknek, hogy egy forintnál többet a jelenlegi adó fejében ne követeljenek a pozso­nyi polgároktól, főleg ne boraik és más javaik után. Papíron, a szöveg alatt papírfelzetes titkospecséttel. AMB, Pozsony város tanácsa: Kö­zépkori oklevelek és levelek 2625. (DF 241 232.) — Regesztája: Bratislava II. 89/4771. Commissio propria domini regis Ludovicus Dei gratia rex Hungarie et Bohemie etc. fidelibus nostris nobilibus Ioanni Fewldes et Stephano Konde dicatoribus presentis subsidii comitatus Poso­niensis salutem et gratiam. Cives nostri Posonienses graviter nobis conqueruntur, qualiter vos velletis ab eis exigere non solum unum florenum pro taxa regni, sed etiam ad solvendum de vinis et aliis rebus eos compellere, cum tamen ab aliis per totum regnum non plus, quam unus florenus pronunc exigeretur, supplicantes no­bis, ut eos supra alios gravari non pateremur. Quorum supplicationi iuste annuen­tes, fidelitati vestre harum serie firmiter mandamus, ut si ab aliis non exigitur nisi unus florenus, neque ab eis plus exigere audeatis, si autem alii satisfaciunt articu­lis, non possumus, neque etiam volumus ipsos esse exemptos, tamen super ceteros gravare eos nullo modo volumus. Secus igitur facere non presummatis, presenti- bus perlectis exhibenti restitutis. Datum Präge, in festo Beati Ladislai regis, anno Domini millesimo quingentesimo vigesimo secundo.

Next

/
Oldalképek
Tartalom