C. Tóth Norbert: Politikatörténeti források Bátori István első helytartóságához (1522-1523) (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 50. Budapest, 2010)
Oklevelek, levelek
1522.június 103 Spectabilis et magnifice domine, domine et patrone mi perpetue observan- dissime post sinceram ac perpetuam meipsius et servitiorum meorum commendationem. Quanto favore et humanitate ac benivolentia me v(estra) m(agnifica) d(ominatio) semper prosequuta est et prosequitur, animo meo non excidit, nec excidet unquam, si Deus vitam mihi produxerit, ostendam et ipsa declarabo, quantum ego quoque m(agnifice) d(ominationi) v(estre) obnoxius sim futurus dabo- que operam et nervos omnis apponam eam mihi preberi occasionem et facultatem et animi mei erga m(agnificam) d(ominationem) v(estram) affectionem et observantiam testificari valeam. Suplico igitur et obsecro m(agnifice) d(ominationi) v(estre), ut sicut cepit me sincero animo, ut confido, foveat, quitquid autem is nobilis Gregorius litteratus, servitor meus m(agnifice) d(ominationi) v(estre) meo nomine dixerit, rogo eandem m(agnificam) d(ominationem) v(estram), indubiam fidem eadem prestare velit et ad me cum optato responso m(agnifice) dfominati- onis) v(estre) remittat. Deus benignus conservare dignetur m(agnificam) dfomi- nationem) v(estram) ad multos annos semper felicissime. Datum in Zlobochyna, feria quarta post festum Beati Iohannis baptiste, anno Domini 1522. E(iusdem) s(pectabilis) m(agnificentie) vestre servitor Mathias de Baracz prior Auranee etc. 88 1522. junius 25. Devecser. Sávolyt Jósa Miklós és Devecseri Clroron András, Veszprém megye adószedői elismerik, hogy a megye 2000 forintnyi adójából még 11 forinttal és 26,5 dénárral tartoznak Essegvári Ferenc országos kincstartónak. Papíron, a szöveg alatt papírfelzetes nyolcszögletű zöld gyűrűspecséttel. DL 47 462. (Magyar nemzeti múzeumi törzsanyag, Neuhoffer ajándéka.) Nos Nicolaus Yosa de Sawoly et Andreas Choron de Dewecher dicatores presentis contributionis comitatus Wesprimiensis recognoscimus per presentes, quod nos ad illos duo milia florenos, quos nos domino Francisco de Essegwar regni Hungarie thezaurario de pecuniis presentis contributionis assignaveramus et putaveramus, ad hoc pro completioni illorum duo milia florenorum obligamur, ad hoc solvere florenos XI et denarios XXVI '/2; ideo ipsum dominum Franciscum de Essegwar thezaurarium regni presentium tenore assecuramus et eidem solvere promittimus harum nostrarum vigore et testimonio litterarum mediante. Datum in Dewecher, feria quarta proxima post festum nativitatis Sancti Iohannis Baptiste, anno Domini 1522.