Jakó Zsigmond: Erdélyi okmánytár III. (1340-1359) (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 47. Budapest, 2008)

OKLEVÉLKIVONATOK (l-l 116. sz.)

derelictis métis possessionis nostre Kaluzteluk, progreditur versus orientem aliquantulum, ubi due mete, quarum una séparât possessioni Zoan, alia enim terre Vydenyefew. Abinde currit ad publicam viam, iuxta quam due mete eisdem Zoan et Vydenyefew séparantes. Adhuc procedit iuxta eandem viam ulterius, ubi similiter due mete. Dehinc ascendit et in fine cuiusdam Beerch due mete. Deinde vádit ad duas arbores querci, sub quibus due mete. Abhinc pergit ulterius, ubi due mete. Posthac adiungit aliam terram ad Somlyó spectantem Chehyweolgfew vocatam, ubi très mete, quarum una séparât possessioni Zoan, alia eidem terre Chehyweolgfew, tertia vero possessioni Bilgez. Abinde ascendit ad montem Istenkelethe dictum, ubi très mete, quarum una distingit possessioni Nogfolw antedicte, secunda possessioni Bilgez, tertia vero possessioni Somlyó. Derelictis metis possessionis Bilgez, tendit ad orientem et venitur ad unum montem, in cuius vertice una meta currens. Abinde meat ad duas metas séparantes dictis possessionibus Nogfolw et Somlyó. Abhinc pergit versus meridiem et pervenitur ad duas arbores querci, sub quibus due mete. Inde descendendo in latere eiusdem montis due mete. Tandem venitur ad publicam viam, per quam itur versus Nogfolw, iuxta quam ab aquilone due mete. Resiliendo ipsam viam versus meridiem, venitur ad vallem Sethetweolg dictam, in qua ad radiées duarum arborum vulgariter Egur due mete circum sese. Posthac cadit in unam viam. Resiliendo eam ubi in valle Setethagpataka dicta due mete, et parvum eundo in medio eiusdem vallis due mete. Abinde per eandem vallem vergit ulterius, ubi in introitu cuiusdam nemoris, iuxta arborem populeam, due mete. Dehinc vádit ad caput ipsius vallis Setethweolgpataka, ubi due mete. Deinde ascendit ad montem Corlatberche dictum, ubi sub duabus arboribus ilicis due mete. Abinde currit iuxta viam publicam, per quam itur ad Nogfolw, ubi due mete et eundo adhuc in eodem Berch due mete. Deinde vádit ad duas arbores ilicis, sub quibus due mete. Demum intrat quandam silvam, ubi due mete. Abinde ascendit, ubi in vertice cuiusdam montis Corlathfew dicti due mete. Itur ulterius in eodem Berch, ubi iuxta viam publicam due mete supradictis possessionibus Nogfolw et Somlyó distinguentes. Postea venitur ad locum Hozyuzoberch dictum, ubi due mete, et vádit ulterius modicum alie due mete. Deinde tendit versus orientem et venitur ad montem Hozyuzow, in cuius vertice très mete séparantes possessionibus Nogfolw, Somlyó et Bogus antedictis. Abhinc currit iuxta quandam semitam ad locum Achabikfew dictum, ubi iuxta eandem semitam due mete. Et licet ibi per discretum virum Vincentium plebanum de Thasnad, procuratorem magnifici viri Dionisii bani, a parte dicte possessionis Bogus contradictum fuerit eidem magistro Donch et filiis suis in cursu metarum, tamen tam iidem magister Donch et filii sui, quam dictus procurator Dionisii bani eosdem Simonem filium Mauricii et Stephanum filium Stephani veros commetaneos et vicinos ipsorum fore dicissent et habere veras metas. Derelictis metis possessionis Nogfolw venitur ad metas ipsius possessionis Karazna, ubi iuxta publicam viam très mete, quarum una séparât ab oriente eidem possessioni Karazna, secunda ab aquilone possessioni Somlyó et tertia possessioni Ratun. Finitis statim metis possessionis Ratun, descendit in vallem Zoarkeowelg dictam, ubi due mete, que séparant eisdem possessionibus Karazna et Somlyó. Abinde ascendendo, ubi iuxta viam publicam una meta currens. Dehinc pergit versus orientem et venitur ad locum Achabykefew dictum, ubi in medio duarum viarum due mete, que séparant modo iam dicto. Resiliens ipsam viam, currit per idem Berch, ubi una meta currens. Ulterius transeundo iuxta semitam

Next

/
Oldalképek
Tartalom