C. Tóth Norbert: Zsigmondkori oklevéltár X. (1423) (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 43. Budapest, 2007)
114 Febr. 4. (in Thorda, 2. die Blasii) Chak-i Miklós erdélyi vajda és szolnoki ispán Zs.-nak. Megkapta Zs. neki szóló, a Dees-i polgárok részére kiadott parancslevelét, in quibus présente magistro Johanne Jakch de Kussal diligenter perlectis clare vidimus contineri, quod ego possessionem Sumkwth impignoratitiam prius habita plena solutione et satisfactione üli vei illis, cui vei quibus eadem foret impignorata, ad opidum Dees applicare et annectere deberem. Quarum quidem litterarum vestrarum continentiis remissis et perlectis prefatus magister Johannes respondit eo modo, quod medietas dicte possessionis Sumkwth apud Johannem 1 et Ladislaum filios condam Ladislai filii Dyonisi Bani germanos et nepotes suos pro certa sumpma pecunie titulo pignoris haberetur et eandem tamdiu remittere nollent, donee ad vestram accédèrent maiestatem sua iura eidem v(estre) m(aiestatis) propalanda et exhibenda, petens me, ut ego coram eadem v(estra) m(aiestate) comparendi terminum meis in litteris prefigere deberem. Unde tum de voluntate komytum(!) camararum salium vestre maiestatis de Thorda, Dees vei Colos, tum et etiam dictorum civium vestrorum de dicta Dees partibus predictis coram eadem v(estra) mayestate comparendi terminum octavum diem festi Beati Georgii martiris nunc venturum assignantes, et quidquam eadem vestra maiestas partes inter predictas in premissis facere decreverit, idem constat in voluntate eiusdem vestre maiestatis. Papíron, a szöveg alatt pecsét nyomával. Dés város lt., Dés város tanácsa 25. (DF 253321.) - Z-W TV. 181. 1 Tévesen: Stephanum helyett. 115 Febr. 4. (f. V p. purif.) A nyitrai káptalan bizonyítja, hogy Zs. 1422. nov. 27-i parancsára (ZsO LX. 1201.) Barch-i Mihály királyi ember János mester, káptalani jegyző jelenlétében Jakab fia: Miklós Dwb alio nomine Lochonch birtokon lévő részét karácsony előtti kedden (1422. dec. 22.) meghatárolta: quod primo prope dictam portionem possessionariam penes quandam publicam viam versus aquilonem seü possessionem Vygwar ducentem incepissent, ubi ex utraque parte eiusdem vie duas metas, unam scilicet ab occidente et aliam ab oriente partibus de novo cumulassent, dehinc inter terras arabiles per parvum pergendo et unam viam, que de dicta Dwb versus eandem villám Wigwar duceret, saliendo iuxta eandem viam a dicta parte orientali penes terram eiusdem portionis possessionarie Dwb et Nicolai dicti Tukes unam metam terream de novo élevassent; abhinc versus eandem orientis partem directe per modicum spatium usque marginem silvarum transeundo, ubi similiter unam metam terream de novo erexissent; dehinc ad eandem plagam orientalem tendendo et magnam silvam seu nemus magnum paludosum intrando et in eadem in bono spatio directo modo usque ad quandam aquam lutosam et calidam Topliche vocatam pervenissent, quam salientes versus eandem plagam directo modo procedendo ad aliam aquam seu rivulum Bystrech vocatam pervenissent, quam prope et supra quendam locum molendini saliendo usque ad aliam aquam lutosam Struha dictam pervenissent, ubi ad partem meridiei declinando per eandem aquam directe procedentes usque ad silvam