C. Tóth Norbert: Zsigmondkori oklevéltár X. (1423) (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 43. Budapest, 2007)

totidem sessiones populose et déserte antedicti Georgio. - Ceterum possessionem Wezeken, cuius una finis ad meridiem, alia ad septemtrionem piagas protenderetur, ab eadem plaga septemtrionali a finali domo Nicolai Ruffi incipiendo versus meridiem usque domum Sebastiani novem sessiones populose et due déserte in uno ordine ipsi magistro Georgio, a domo vero eiusdem Sebastiani eandem includendo in uno ordine quinque et due déserte ac ex opposite earundem ab oriente quatuor sessiones populose antelato magistro Johanni; preterea, quia possessio Zely populique in eadem com­morantes a multis retroactis temporibus sub certo et ordinate censu perstitissent nullaque servitia ad ipsum Castrum exhybuissent, obhoc ipsi de ipsarum partium voluntate eandem possessionem in pristinis et antiquis eorum libertatibus dimittentes dictumque censum byfarie inter se dividere comisissent. Et quod neutra partium absque consensu alterius partis taxam superfluam super populos in dicta possessione Zely commorantes inponere valeret atque posset. - Postremo autem et ultimo possessionem Mached in­cepissent ab illa linea, que ad partem meridiei adiaceret, a finali domo Ste­phani dicti Zenas eandem includendo usque domum Nicolao dicti Sarkwz simulcum sessionibus populosis et desertis eidem Johanni, a domo vero ipsius Nicolai Sarkwz eadem inclusa usque domum Michaelis dicti Erdews simu­lcum populosis et desertis antefato magistro Georgio, et a domo eiusdem Michaelis Erdews usque finem, que ad septemtrionem protenderetur, sepe­dicto magistro Johanni, item a domo Michaelis dicti Nemeth, que iuxta vicum Tewlg existeret, versus partem orientis usque finem sepefato magistro Geor­gio semper sortialiter pro portionibus cessissent et devenissent. - Quibus omnibus sic suo modo consumpmatis prefati vester et nostrum testimonium directam medietatem antefati castri Sempthe et suarum pertinentiarum mo­do et ordine superius ipsi magistro Johanni sortialiter deventas ipsam et easdem cum cunctis ipsarum utilitatibus proventibusque et pertinentiis uni­versis eidem restatuissent et comisissent pro medietate dicte sumpme pecunie, pro qua perdictum dominum nostrum regem inpignorate extitissent et que­madmodum in dictis litteris vestris adiudicatoriis contineretur usque tempus redemptionis earundem sub federe dicte impignorationis possidendas et ha­bendas contradictione prefati Georgii GrofF et aliorum quorumlibet non obstante. Retulerunt etiam iidem vester et nostrum testimonium quomodo dicte partes in victualibus in prefato Castro existentibus concordes extitissent et se se mutuo super eisdem expedites et absolutes comisissent. Átírta a budai káptalan 1423. júl. 15-i privilégiumában (957), amely szerint pá­tens alakban volt kiállítva. DL 11332. (NRA 587-14.) - Magyar-zsidó okit. V/l. 34, reg., júl. 15-i kelettel. 1 A Semptére vonatkozó rész kiadva C. Tóth Norbert: A Szentgyörgyi és Bazini család várainak leírása a Zsigmond-korból. Castrum. A Castrum Bene Egyesület Hírlevele I. (2005) 1:7-11. 381 Ápr. 11. Róma. Racsicai Miklós fia: Gergely zágrábi egyházmegyei presbiter kéri a pápát, hogy adja neki a János halálával megüresedett racsicai parochialis egyházat, nem vévén fi­gyelembe, hogy azért közte és Wolchas Benedek között per folyik. Tudja meg, hogy a név szerint felsorolt nemesek, akiket megillet az ajánlás joga, alkalmasnak találták a tisztségre és János zágrábi püspöknek már be is mutatták, aki megtagadta tőle a beiktatást. (A pápa

Next

/
Oldalképek
Tartalom