Borsa Iván: Zsigmondkori oklevéltár IX. (1422) (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 41. Budapest, 2004)
ubi] unus ex dictis nepotibus dicti Borych bani, Ladislaus nomine in sua et cunctorum fratrum suorum personis inibi adherendo huiusmodi possessionarie reambulationi dicti procuratoris ipsius episcopi contradixisset asserendo, ut quia ipsa Barázda meta principalis omnium possessionum a terrarum eorum in commetaneitate terre Belezna adiacentium usque metas dicte possessionis Newna existeret, obhoc ipsam reambulationem fieri non admitterent. - Dictus autem procurator episcopalis non retulisset, quod hoc verum esset, ut dicta Barázda meta ipsorum nobilium a parte dicte possessionis Belezna esset et super hoc ipsa ecclesia cum eisdem concordiam haberet, nam ipse eandem peragrationem per dictam terram ipsorum nobilium non pro eo faceret, ut aliquam partem de eadem ipsi ecclesie appropriaret, sed ut iuxta tenorem littere metalis ipsius ecclesie plagas in eadem continentes debito modo observare et in eandem Barázdám incidere possit; deinde in ipsa Barázda montem asscendendo pervenissent ad commetaneitatem terre dicte possessionis Newna, ad quatuor metas, quarum una dicte terre Belezna, secunda dictis nepotibus ipsius Borych bani, tertia autem possessioni Paka regalis ac quarta dicte possessioni Newna separarent, ubi eedem partes concordes fuissent; inde in eodem monte condividendo eundem versus orientem précédentes metam terream bene apparentem attigissent; inde plagam ad eandem in eodem monte euntes per binas metas terreas attigissent locum, ubi idem procurator secundum tenorem dicte littere metalis arbore fagus cruce signatam fuisse dixisset, ostendissetque ibi truncum combustum arboris fagy(!) et usque ipsum locum ipsas partes procuratores ipsorum pacificas esse recitassent, in quo scilicet loco in arbore fagus(!) signum crucis fecissent; dehinc versus aquilonem ipso procuratore dicte domine contradicente descendissent de monte in unam magnam vallem, ubi in descensu ipsius montis idem procurator episcopalis quasdam cavernas pro ruina terre demonstrasset. - Vidissent etiam ipsi in ipso descensu aliquas novas ruinas terre esse et per eandem vallem, in qua scilicet valle unus parvus rivulus flueret per longum spatium versus eandem plagam procedendo pertransivissent etiam quasdam sessiones iobagionales valle in eadem existentes attigissent unam arborem Salicis in medio ipsius parvi rivuli existentem, ubi idem procurator episcopalis iuxta tenorem dicti sui privilegii fontem fluentem pro puteo demonstrasset, ubi signum fecissent; prefatus procurator dicte domine contradicendo allegasset, quod dictus procurator episcopalis non debito modo procederet ipsamque vallem Boryoch vocari asseruisset; exinde valle in eadem ipsa plaga servata pertransivissent unum parvum gurgitem effluentem, ibidem parte de monte, quem idem procurator dicti episcopi pro rivulo demonstrasset et pertransito ipso gurgite in eadem valle per unam viam in latere montis existentem divisa ipsa via in planitie terre procedentes in arbore ilicis in radice montis existente signum fecissent; abinde ascendissent ipsam montem magnum et in ipso monte in bono spatio, ubi ad aquilonem, ubi vero ad orientem procedentes pervenissent ad aciem unius vallis, ubi ipsum montem idem procurator dividere [..]sisset, ubi propter ipsam vallem apparuisset eis, quasi divisio montis esse et ibi in acie eiusdem vallis signum fecissent; inde ad sinistram partem eiusdem montis versus orientem in vertice eiusdem condividendo ipsum montem parvum procedentes descendissent de eodem monte in villám Hythuamwth ipsius domine, ubi in medio ipsius ville signum fecissent; inde pertransito fluvio prope ipsam villam fluente, quem idem procurator ipsius domine Zabadfaluapathaka vocari dixisset; et exinde per viam in plana terra versus