Borsa Iván: Zsigmondkori oklevéltár IX. (1422) (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 41. Budapest, 2004)

totidem, videlicet duodecim cordas mensurassent, cuius pars a parte australi usque ipsum fossatum magnum Dyonisio et Benedicto, alia vero pars versus meridiem usque predictam viam Mohy Georgio Cynege antedictis. - Ceterum, quia ipsis partibus terra Felyarofeld et alia terra Zenddredelewfeld cum aliis duabus terris Berekallyafelde et Homoklab vocatis in fructuositate équivalentes visi fuissent, ideo sortem super dictis terris mittentibus dicta terra Felyarofeld simulcum alia terra Zenddredelew pretitulato Georgio, terre vero Berekallyafelde et Homoglab alio nomine Zalogosradelew Dyonisio et Benedicto antedictis devenissent. Item pratum taliter séparassent, quod primo pratum magnum inter dictum fluvium Berethwa et viam Mohy adiacens in­cepissent a plaga meridionali a metis Philipi de dicta Twlus et procedendo directe inter dictum fluvium Berethwa et dictam viam Mohy versus partem australem usque dum ipse fluvius Berethwa et dictum fos satum magnum simul coniungerentur et ab eadem coniunctione inter ipsum fossatum et dictum fluvium versus partem orientis usque quendam alveum Keresther vocatum per longitudinem decern et novem cordas, per latitudinem vero très cordas mensurassent, quod pratum in medio signatum a parte meridiei pretitulato Georgio, a parte australi usque dictum fluvium Keresther Dyonisio et Benedicto antedictis, item pratum Morrethe vocatum, cuius finis per longitudinem ad unam partem versus occidentem, aliam autem versus orientem tenderent, incepissent in margine dicte terre Felyarofeld ab uno signo per ipsos inter partes posito a plaga meridionali et per medium eiusdem processissent versus partem australem usque dumum Salicis circa arundineta existentem, ubi signum fecissent, cuius medietas per sortem posita a parte occidentali Dyonisio et Benedicto, a plaga autem orientali usque quandam tumositatem terre bene apparentem, in cuius superficie signum pro metali distinctione inter ipsas partes fecissent, Georgio Cynege antedictis devenissent. - Item pratum Zendrethe, cuius finis in longitudine inciperet a plaga australi a rivulo Zender nominato et curreret ad partem meridionalem inter fluvium Zend ab orientali parte et terram Homogfeld predictam, veniretque usque metas terre predicti Philipi de Twlus, pretitulato Georgio Cynege, pratum siquidem Berekallyarethe inter silvam pretitulati Iohannis fili(!) Mathie a parte orientali, a parte autem occidentali predictum rivulum Zend et terram FeUarofeld existens inciperet a meridie a dicto rivulo Zender et currendo ad plagam australem includendo ipsum signum in tumositate dicte terre positum usque metas Rakws antefatis Dyonisio et Benedicto devenissent. - Item pratum Zygethrethe a parte dicti opidi Mohy existens per medium scindendo sortemque mittendo a parte australi Georgio Cynege, a parte vero meridiei Dyonisio et Benedicto antefatis, item rubeta seu nemora a parte Olnod cum longitudine se extendentia, quarum latitudo cum uno fine tenderét versus meridiem et alio fine versus australem partes, ubi alias silva extitisset, incepissent a quodam fossato inter Kysberek et Kezebberek habito, in cuius fossati margine esset arbor pomi silvestris, quam pro meta deputando cruce signassent et abinde venissent versus partem occidentis ad unam viam iuxta terram Berekallya predictam, ubi circa eandem viam signum metale posuissent, cuius pars a parte australi cum quadam insula Wyseserdew vocata usque metas prefati Iohannis filii Mathie annotate Georgio, alia autem pars a parte meridionali usque metas opidi Mohy Dyonisio et Benedicto antedictis pro portionibus devenissent; aquas vero Heyow et Berethwa ac terras pascuales, cespites at alia omnia communi usui députassent. Hiis pactis rectam et equalem medietatem antedicti Dominici filii Stephani portionis possessionarie in dicta Twlus aput manus pretitulatorum Dyonisi

Next

/
Oldalképek
Tartalom