Jakó Zsigmond: Erdélyi okmánytár II. 1301–1339 (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 40. Budapest, 2004)

OKLEVÉLKIVONATOK (1-1059. sz.)

talán Buzd nevű birtokának határait: Prima enim meta incipit et oritur ab oriente circa aquam, que fluit per medium ville Huzyuteluk, unde progreditur versus meridiem, ubi prope ad finem montis in asscendendo nova meta apposita extitisset. Abinde venitur ad verticem montis, ubi alia meta nova. Abinde super eodem monte ulterius progrediendo alia meta. Item in medio satorum similiter metam fecissent. Abhinc venitur in finem cuiusdam silve, ubi nova meta, et per eandem silvam asscendendo in summitate cuiusdam montis nudi sunt tres mete antique, ex quibus una sub arbore ilicis, ex quibus una distingit memorate possessioni Huzyteluk Valentini et Iohannis, secunda terre Michaelis Enyd vocate et tertia predicte possessioni Buzd. Unde descendendo parum est una meta currens, iuxta quam aliam de novo effodissent, et deinde per silvam currendo venitur ad cacumen cuiusdam montis nudi, ubi sunt tres mete, una renovata, que similiter séparant predictis tribus possessionibus. Post hec descendens ad unam viam, ubi prope unam vineam, iuxta eandem viam sunt due mete antique. Et abinde per cacumen montis itur per viam ad magnum spatium, ubi asscendendo ad cacumen montis, in cuius latere a parte meridiei sunt due mete antique, quarum una separat prenominate posessioni Enyd, alia vero memorate possessioni Buzd. Demum graditur versus occidentem ad possessionem seu terram Iohannis de Apoldya et venitur ad quendam monticulum, ubi a parte meridionali sunt tres mete antique, quarum una terre Enyd, altera vero terre Iohannis de Apoldya, tertia autem prefate possessioni Buzd, que est renovata, distingeret. Abinde super eundem monticulum seu Berch currit, ubi sunt due mete antique, quarum una separat similiter terre Iohannis de Apoldya, alia possessioni Buzd et est renovata, et adhuc per ipsum Berch ulterius procedendo sunt due mete de novo posite. Dehinc ad aliam metam antiquam renovatam, post hec venitur ad arborem quandam, sub qua meta, que distingit a possessione Zeredahel vocata. Inde transit ad metam antiquam et abinde in eodem Berch ad tres metas antiquas, quarum una distingit eidem possessioni Zeredahel alio nomine Ruzmark, secunda terre Draso vocate Michaelis filii Danyelis et Nicolai filii Salomonis, tertia autem possessioni Buzd. Unde descendit per virgultum, ubi in fine eiusdem virgulti una meta antiqua renovata, et abhinc currit in summitate cuiusdam montis, ubi alia meta renovata, unde descendendo flectit se aliqualiter iuxta viam, per quam itur ad Buzd, ubi una meta renovata, et per eandem viam descendit versus septemtrionem, et ibi iuxta eandem viam meta antiqua renovata, unde descendendo est alia meta renovata. Et dehinc venitur ad quoddam spinetum, in cuius medio nova meta. Adhuc descendendo iuxta viam, per quam itur per vallem ad Draso et venitur ad pratum, in quo una piscina continetur, in latere cuius prati una meta renovata. Et postea transilit unam aquam et venitur ad sumpmitatem cuiusdam montis supra viam unam, ubi meta nova. Et sic per vallem prope ad finem spineti a parte occidentis asscendendo meta nova. Et dehinc ad Berch, ubi meta antiqua, penes quam alia nova posita, quarum una separat possessioni Sperenk vocate, alia vero possessioni Buzd. Et sic asscendendo per ipsum Berch pervenitur ad finem cuiusdam silve ad predictam Sperenk pertinentem, ubi iuxta viam meta antiqua, que fuit renovata. Unde asscendit ad cacumen montis, in quo per longum spatium curritur et venitur ad finem silve, ubi nova meta. Et dehinc iuxta silvam vadit per Berch ad longum spatium et venitur ad alium finem silve, ubi a parte meridiei antiqua meta renovata. Unde descendit versus orientem, ubi iuxta viam, per quam itur de villa Sperenk in villam Buzd, ubi meta renovata, et per eandem viam vergit versus septemtrionem, ubi parum descendendo est meta antiqua, que abcisa est per araturam. Et inde venitur infra, ubi meta renovata, unde asscendit ad cacumen montis, ubi sunt tres mete antique, ex quibus una separat

Next

/
Oldalképek
Tartalom