Jakó Zsigmond: Erdélyi okmánytár II. 1301–1339 (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 40. Budapest, 2004)

OKLEVÉLKIVONATOK (1-1059. sz.)

1334. június 2. 293 descenderet ad caput Forkaspataka, iuxta quod similiter duas metas erigendo et inter ipsum Berch et Forkaspataka duas metas fecissent et erexissent, et in ipso Bercehberche similiter duas metas. Deinde vero descensus fieret ad rivulum Forkaspataka, iuxta quem et prope quemdam rubum Rakathyas nuncupatum duas metas, et ab illis metis, a rivulo Forkaspataka iret et protenderetur supra unum montem, cuius quidem montis una pars Rohtolch nuncupatur, alia vero pars Forkaspataka, que separat et distingit a parte septentrionali usque ad Sanctum Michaelem et Scenthmariaazuntelke, ubi et qua parte convicinantur et commetanei existunt et sunt filii Nicolai filii Mykud bani. Et ab illis et deinde descendendo per magnam viam circa Rohtolch, et iuxta illam magnam viam facte essent due mete. Deinde vero circa et iuxta fluvium Rohtolch protenderetur infra per descensum ipsius fluvii et ibi essent due mete. A fluvio vero et per fluvium Rohtolch transitus et progressus fieret ulterius, et abinde super unum Berch Rohtolchberche nuncupatum, inter quern Rohtolch et Bobud erecte essent due mete. Deinde vero transiret et protenderetur super unum montem, et de ipso monte reflecteretur et descenderet ab Bobud, ibique due mete essent erecte. Deinde iret et protenderetur ad campum ipsius Bobud et ibi erexissent duas metas. Abinde vero protenderetur et iret ad quemdam Zyk, centrum et medium ipsius Bobud, ibique essent erecte due mete. De ipso vero Zyk ascensus et elevatio fieret super unum Berch, quod dicitur Baluanpatakafei, ibique essent due mete erecte. Ab illo vero Baluanpatakaberce protenderetur et iret ad Sornoberce, ibique essent due mete. In vertice vero seu cacumine ipsius Sornoberce similiter due mete. Deinde vero Sorno perveniretur et protenderetur ad Thoy, et ibi essent similiter due mete erecte. In vertice vero ipsius montis Thoy transiret ad latus montis Maramorus nuncupati, et ibi essent due mete erecte. A latere vero ipsius montis protenderetur et iret supra unum monticulum, qui est inter Maramorus et Thoy, ibique essent due mete erecte. Et abinde progrederetur et ascenderet a Toy in montem Maramorus, et ibi similiter due mete. Item a Maramorisio protenderetur et iret ad caput fluvii Zarazpatak nuncupati, et ab illo Zarazpatak descenderet infra versus fluvium Almas, ibique Zarazpatak iungeretur et annecteretur ipsi fluvio Almas, ibique esset una arbor pomi, circa quam arborem erexissent et fecissent duas metas terreas et novas. Et isto modo et ordine mete, termini et distinctiones metarum possessionum Scenthmihaltelke et Scenthmariaazuntelke nuncupatarum terminarentur et finirentur. Aqua vero seu fluvius Almas usque in villam Sumbur partim distingeret et separaret ac pertineret ad possessiones supranominatas, partim vero ad ipsam villam Sumbur. Ái az erdélyi káptalan 1335. február 8-i oklevelében (837. sz.), Wesselényi cs zsibói lt (DF 254782). • Közlés: Rusu: Wesselényi, AMP 5/1981. 331—333 (olvasati hibákkal). 807. [1334. június 2. előtt] Tamás erdélyi vajda oklevelének helyes keltezése 1334. de­cember 24. Lásd a 832/1. sz. alatt. 808. 1334. június 2. (VI. d. sab. a. oct. Trinitatis) Az erdélyi egyház káptalana bizonyítja, hogy Iklod-i László fia: Beke királyi ember és Pál magister Karazna-i főesperes, dékánkano­nok káptalani kiküldött I. Károly király 1334. május 18-i parancsára (805. sz.) május 28-án (sab. a. oct. Trinitatis) és a következő napokon Beud, Apanogfalwa, Malun, Deche és

Next

/
Oldalképek
Tartalom